[ULPIANUS libro quadragesimo octauo ad Sabinum. ] §45.3.7.prProinde et si quattuor forte dominos habuerit et duorum iussu stipulatus sit, his solis adquiret qui iusserunt, magisque est, ut non aequaliter, sed pro portione dominica totum eis adquiratur.
[乌尔比安,《论萨宾》第四十八卷] 因此,即使一个奴隶碰巧有四个主人,并且根据其中两人的命令进行了约许,他亦仅为下达命令的那些人取得;而且更合理的观点是,他们并非平等地,而是按照其所有权份额取得全部。
idem puto et si nominatim eis stipulatus esse proponatur: nam et si omnium iussu stipulatus sit uel omnibus nominatim, non dubitaremus omnibus pro dominicis eum portionibus, non pro uirilibus adquirere.
我认为,即使假设他是指名为了他们而约许,结果也是一样的;因为即使他是根据所有人的命令,或者指名为了所有人而约许,我们也不会怀疑,他是按照所有权份额、而不是按人头平均为所有人取得。
§45.3.7.1Si seruus communis ab uno ex sociis stipulatus sit, si quidem nominatim alteri socio, ei soli debetur: sin autem sine ulla adiectione pure stipulatus sit, reliquas partes is seruus ceteris sociis praeter eam partem, ex qua promissor dominus esset, adquiret.
如果一个共有奴隶向共有人之一索要允诺,若是确实指名为了另一个共有人,则仅对该人负有债务;但如果是未加任何附加条件地单纯约许,则该奴隶将为其余共有人取得除允诺人作为主人的份额之外的剩余部分。
sed si iussu unius socii stipulatus est, idem iuris est, quod esset, si eidem illi socio nominatim dari stipulatus esset.
但是,如果是根据其中一个共有人的命令而约许,其法律效果与指名要求向该共有人给付而约许的情形相同。
interdum etiamsi neque iussu neque nominatim alteri ex dominis stipularetur, ei tamen soli adquirere eum Iuliano placuit: ut puta si quid forte stipuletur, quod utrique adquiri non potest.
有时,即使既非根据命令也非指名为了主人中的另一人而约许,朱里亚努斯仍认为该奴隶仅为该人取得:例如,假设他碰巧约许了某种无法为双方共同取得的东西。
ueluti seruitutem ad fundum Cornelianum stipulatus est, qui fundus Sempronii erat alterius ex dominis: ei soli adquirit.
比如,他为科尔内留斯土地约许了地役权,而该土地属于主人中的另一人塞姆普罗尼乌斯所有:他仅为该人取得。