[PAPINIANUS libro uicensimo septimo quaestionum. ] §45.2.9.prEandem rem apud duos pariter deposui utriusque fidem in solidum secutus, uel eandem rem duobus similiter commodaui: fiunt duo rei promittendi, quia non tantum uerbis stipulationis, sed et ceteris contractibus, ueluti emptione uenditione, locatione conductione, deposito, commodato testamento, ut puta si pluribus heredibus institutis testator dixit: 'Titius et Maeuius Sempronio decem dato'.
[帕皮尼亚努斯,《解疑集》第二十七卷] 如果我将同一物品同时寄托在两个人处,信赖他们每个人对全部物品的信用,或者我同样地将同一物品借给两个人:他们便成为两名共同承诺人,因为这不仅通过口头答允的言词产生,而且也通过其他契约产生,例如买卖、租赁、寄托、使用借贷,以及通过遗言。 例如,在指定了数名继承人的情况下,遗言人说:“提蒂乌斯和梅维乌斯应给森普罗尼乌斯十个单位。
§45.2.9.1Sed si quis in deponendo penes duos paciscatur, ut ab altero culpa quoque praestaretur, uerius est non esse duos reos, a quibus inpar suscepta est obligatio.
” 但是,如果有人在向两个人寄托物品时,约定其中一人还应当对过失承担责任,那么更正确的看法是,他们并非共同债务人,因为他们承担的是不平等的债务。
non idem probandum est, cum duo quoque culpam promisissent, si alteri postea pacto culpa remissa sit, quia posterior conuentio, quae in alterius persona intercessit, statum et naturam obligationis, quae duos initio reos fecit, mutare non potest.
当两人原本都已承诺对过失负责,而事后通过协议免除了其中一人的过失责任时,则不应得出相同的结论。 因为在其中一人身上发生的后来的协议,不能改变最初使他们成为共同债务人的债务状态和性质。
quare si socii sint et communis culpa intercessit, etiam alteri pactum cum altero factum proderit.
因此,如果他们是合伙人,且发生了共同的过失,那么与其中一人达成的协议对另一人也同样有利。
§45.2.9.2Cum duos reos promittendi facerem ex diuersis locis, Capuae pecuniam dari stipulatus sim, ex persona cuiusque ratio proprii temporis habebitur: nam etsi maxime parem causam suscipiunt, nihilo minus in cuiusque persona propria singulorum consistit obligatio.
当我使身处不同地方的两个人成为共同承诺人,并口头约定在卡普亚给付钱款时,应当根据每个人的具体情况,考虑各自履行所需的时间:因为即使他们承担了极为对等的债务原因,但每个人的独立债务仍然存在于各自的具体情况之中。