[MARCELLUS libro uicensimo digestorum. ] §45.1.98.prExistimo posse id quod meum est sub condicione stipulari, item uiam stipulari ad fundum posse, quamquam interim fundus non sit meus: aut, si hoc uerum non est et alienum fundum sub condicione stipulatus fuero isque ex lucratiua causa meus esse coeperit, confestim peremeretur stipulatio, et si fundi dominus sub condicione uiam stipulatus fuerit, statim fundo alienato evanescit stipulatio, et maxime secundum illorum opinionem, qui etiam ea, quae recte constituerunt, resolui putant, cum in eum casum recciderunt, a quo non potuissent consistere.
[马尔切鲁斯,《学说汇纂》第二十卷] 我认为,可以附条件地问约属于我的财产,同样地,即使在此期间土地还不属于我,也可以问约该土地的通行路权;或者,如果这不是真的,而我已附条件地问约了他人的土地,且该土地因无偿取得原因而开始属于我,那么该问约将立即消灭;并且如果土地所有权人已附条件地问约了通行路权,在土地被转让时,问约立即消灭,这尤其符合那些人的意见,他们认为即使是已经合法设立的事项,在退回到原本无法设立的状况时,也应当予以解除。
§45.1.98.1Ex hac stipulatione: 'insulam fulciri spondes?' quando nascatur actio, quaeritur.
在此问约中:“你承诺支护该公寓吗? ”何时产生诉权,是一个问题。
et utique non est exspectandum, ut ruat: nec enim nihil stipulatoris interest fultam potius esse, quam non esse: nec tamen recte agetur, si nondum praeterierit temporis tantum, quo fulcire potuerit redemptor.
无论如何,不应当等待它倒塌:因为,比起不被支护,支护对于问约人而言并非毫无利益;然而,如果承揽人能够完成支护的足够时间尚未届满,则不能正当地提起诉讼。