[CELSUS libro uicensimo sexto digestorum. ] §45.1.97.prSi ita stipulatus fuero: 'te sisti? nisi steteris, hippocentaurum dari?' proinde erit, atque 'te sisti' solummodo stipulatus essem.
如果我如此问约:“你出庭? 如果你不出庭,给付一个人面马身怪? ”这与我仅问约“你出庭”是一样的。
§45.1.97.1Possum utiliter a te ita stipulari: 'Titii nomine te soluturum?', neque enim hoc simile est illi 'Titium daturum?': sed ex ea stipulatione, dum interest mea, agere possum, et ideo, si locuples sit Titius, nihil ex hac stipulatione consequi possim: quid enim mea interest id a te fieri, quod si non feceris, aeque saluam pecuniam habiturus sum? 'Si tibi nupsero, decem dari spondes?' causa cognita denegandam actionem puto, nec raro probabilis causa eiusmodi stipulationis est.
我可以通过如下方式向你有效问约:“你将以提图斯的名义支付吗? ”因为这与“提图斯将给付吗? ”并不相似:但在该问约中,只要涉及我的利益,我就可以提起诉讼。 因此,如果提图斯有偿付能力,我就不能从此问约中获得任何东西:因为,如果你不这样做,我同样可以安全地获得金钱,那么由你来做这件事对我有什么利益呢? “如果我嫁给你,你承诺给付十(金钱)吗? ”我认为,在审理案件后应当拒绝诉权,然而此类问约存在合理理由并非罕见。
item si uir a muliere eo modo non in dotem stipulatus est.
如果丈夫以这种方式向妻子问约,且并非作为嫁妆,也是同样的情况。