[CELSUS libro trigensimo octauo digestorum. ] §45.1.99.prQuidquid adstringendae obligationis est, id nisi palam uerbis exprimitur, omissum intellegendum est: ac fere secundum promissorem interpretamur, quia stipulatori liberum fuit uerba late concipere.
[凯尔苏斯,《学说汇纂》第三十八卷] 任何涉及约束债务的事项,除非在言词中明确表达,否则必须被理解为已被省略;而且我们通常作有利于承诺人的解释,因为问约人本可自由地广泛构拟言词。
nec rursum promissor ferendus est, si eius intererit de certis potius uasis forte aut hominibus actum.
但在另一方面,如果对承诺人有利的是,交易或许是关于特定的器皿或奴隶,则承诺人的主张也不应被容许。
§45.1.99.1Si stipulatus hoc modo fuero: 'si intra biennium Capitolium non ascenderis, dari?', non nisi praeterito biennio recte petam: nam etsi ambigua uerba sunt, sic tamen exaudiuntur, si inmutabiliter uerum fuit te Capitolium non ascendisse.
如果我以这种方式问约:“如果你在两年内未登上卡皮托林山,是否承诺给付? ”,我只有在两年届满之后才能正当地请求;因为即使言词是含糊的,但它们仍应被这样理解:即只有当你未登上卡皮托林山已成为不可改变的事实时,条件才算成就。