[IDEM libro septuagensimo quinto ad edictum. ] §45.1.85.prIn exsecutione obligationis sciendum est quattuor causas esse: nam interdum est aliquid, quod a singulis heredibus diuisum consequi possumus: aliud, quod totum peti necesse est nec diuisum praestari potest: aliud quod pro parte petitur, sed solui nisi totum non potest: aliud, quod solidum petendum est, licet in solutionem admittat secutionem.
[同上,载于《告示注解》第七十五书] 在债务履行中,须知有四种情形:因为有时是有某种事物,我们可以从各个继承人那里分得;另一种则是必须请求全部,且无法分割履行的;另一种是按份额请求、但除非全部否则无法偿付的;另一种是必须请求全部,尽管在偿付中允许分期履行。
§45.1.85.1Prima species pertinet ad promissorem pecuniae certae: nam et petitio et solutio ad portiones hereditarias spectat.
第一种情形适用于约定给付确定金额金钱的承诺人:因为请求和偿付都针对继承份额。
§45.1.85.2Secunda ad opus, quod testator fieri iusserit: nam singuli heredes in solidum tenentur, quia operis effectus in partes scindi non potest.
第二种情形适用于立遗嘱人命令建造的工程:因为各个继承人承担全部责任,因为工程的效果无法分割成部分。
§45.1.85.3Quod si stipulatus fuero: 'per te heredemue tuum non fieri, quo minus eam agam: si aduersus ea factum sit, tantum dari?' et unus ex pluribus heredibus promissoris me prohibeat, uerior est sententia existimantium unius facto omnes teneri, quoniam, licet ab uno prohibeor, non tamen in partem prohibeor: sed ceteri familiae erciscundae iudicio sarcient damnum.
但如果我曾问约:『你或你的继承人不得实施妨碍我行使该权利的行为;如果违反此约定,则应给付若干金钱? 』而承诺人的数个继承人中的一人妨碍了我,则认为因一人的行为而使所有人承担责任的观点更为正确,因为虽然我是被一人妨碍,但我并非仅在部分上受到妨碍;但其他继承人将通过遗产分割之诉来弥补损失。
§45.1.85.4Pro parte autem peti, solui autem nisi totum non potest, ueluti cum stipulatus sum hominem incertum: nam petitio eius scinditur, solui uero nisi solidus non potest.
而按份额请求、但除非全部否则无法偿付的情形,例如当我问约要求一个不特定的奴隶时:因为对其请求是被分割的,但偿付则除非是完整的否则不行。
alioquin in diuersis hominibus recte partes soluentur: quod non potuit defunctus facere, nec quod stipulatus sum consequar.
否则,在不同的奴隶身上支付份额就会变成合法的,而这是死者所无法做到的,我也无法获得我所问约的事物。
idem iuris est, et si quis decem milia aut hominem promiserit.
如果某人承诺了一万或一个不特定的奴隶,法律规定也是相同的。
§45.1.85.5In solidum uero agi oportet et partis solutio adfert liberationem, cum ex causa euictionis intendimus: nam auctoris heredes in solidum denuntiandi sunt omnesque debent subsistere et quolibet defugiente omnes tenebuntur, sed unicuique pro parte hereditaria praestatio iniungitur.
但当我们因追夺原因提起诉讼时,应当请求全部,而部分偿付可带来部分免责:因为出让人的继承人们应当作为一个整体被通知,且所有人都应当出庭支持,只要其中任何人逃避,所有人都要承担责任,但给付则是按每个人的继承份额来要求的。
§45.1.85.6Item si ita stipulatio facta sit: 'si fundus Titianus datus non erit, centum dari?', nisi totus detur, poena committitur centum nec prodest partes fundi tradere cessante uno, quemadmodum non prodest ad pignus liberandum partem creditori soluere.
同样地,如果问约如此规定:『如果提提乌斯土地未被给付,是否给付一百? 』除非全部被给付,否则将触发一百的违约金;如果其中一人不履行,即使交付土地的部分份额亦无济于事,正如为了解除质权而向债权人偿付部分款项并无益处一样。
§45.1.85.7Quicumque sub condicione obligatus curauerit, ne condicio exsisteret, nihilo minus obligatur.
任何附条件承担义务之人,若故意使条件不成就,仍应承担义务。