[PAULUS libro septuagensimo secundo ad edictum. ]
[保罗,载于《告示注解》第七十二书] 问约人与承诺人之间缔结法律行为。
§45.1.83.prInter stipulantem et promittentem negotium contrahitur. itaque alius pro alio promittens daturum facturumue cum non obligatur: nam de se quemque promittere oportet.
因此,替他人承诺他人将给付或做某事者,不能使他人承担义务:因为每个人都应该就自身作出承诺。
et qui spondet 'dolum malum abesse afuturumque esse', non simplex abnutiuum spondet, sed curaturum se, ut dolus malus absit: idemque in illis stipulationibus 'habere licere' item 'neque per te neque per heredem tuum fieri, quo minus fiat'.
并且,承诺“现在无恶意且将来亦无恶意”之人,并非承诺一个单纯的否定,而是承诺自己将负责确保无恶意。 在以下问约中亦同:“允许持有”以及“无论通过你还是通过你的继承人,均不使之受到阻碍”。
§45.1.83.1Si Stichum stipulatus de alio sentiam, tu de alio, nihil actum erit.
如果我问约要求给付斯蒂赫,而我意指一人,你意指另一人,则行为无效。
quod et in iudiciis Aristo existimauit: sed hic magis est, ut petitus uideatur, de quo actor sensit.
阿里斯托认为在诉讼中也是如此:但在诉讼中,更合理的做法是,原告所意指的标的物应被视为被诉请的对象。
nam stipulatio ex utriusque consensu ualet, iudicium autem etiam in inuitum redditur et ideo actori potius credendum est: alioquin semper negabit reus se consensisse.
因为问约因双方合意而有效,但判决即使针对不情愿之人亦可做出,因此更应相信原告:否则被告将总是会否认自己曾表示同意。
§45.1.83.2Si stipulante me Stichum aut Pamphilum tu unum daturum te spoponderis, constat non teneri te nec ad interrogatum esse responsum.
如果在我问约要求“斯蒂赫或潘菲鲁斯”时,你承诺将给付“其中之一”,显然你并不受约束,而且并未对问约做出答复。
§45.1.83.3Diuersa causa est summarum, ueluti 'decem aut uiginti dari spondes?' hic enim etsi decem spoponderis, recte responsum est, quia semper in summis id, quod minus est, sponderi uidetur.
金额的情况则不同,例如:“你承诺给付十或二十吗? ”在此,即使你承诺十,也是正当的答复,因为在金额中,较少的部分总是被视为已被承诺。
§45.1.83.4Item si ego plures res stipuler, Stichum puta et Pamphilum, licet unum spoponderis, teneris: uideris enim ad unam ex duabus stipulationibus respondisse.
同样,如果我问约要求多个物,例如斯蒂赫和潘菲鲁斯,即使你仅承诺给付其中之一,你也受到约束:因为你被视为对两项问约中的一项作出了答复。
§45.1.83.5Sacram uel religiosam rem uel usibus publicis in perpetuum relictam (ut forum aut basilicam) aut hominem liberum inutiliter stipulor, quamuis sacra profana fieri et usibus publicis relicta in priuatos usus reuerti et ex libero seruus fieri potest.
我对神圣物、宗教皈依物、或永久留作公用的物(如广场或巴西利卡)、或自由人进行问约是无效的,尽管神圣物可以变成世俗物,留作公用的物可以回归私用,且自由人可以变成奴隶。
nam et cum quis rem profanam aut Stichum dari promisit, liberatur, si sine facto eius res sacra esse coeperit aut Stichus ad libertatem peruenerit, nec reuocantur in obligationem, si rursus lege aliqua et res sacra profana esse coeperit et Stichus ex libero seruus effectus sit.
因为当某人承诺给付世俗物或斯蒂赫时,如果并非因其行为,该物开始成为神圣物或斯蒂赫获得自由,他即被免除责任;即使再次由于某种法律,该神圣物开始成为世俗物,且斯蒂赫由自由人重新变为奴隶,他们也不会重新恢复债的效力。
quoniam una atque eadem causa et liberandi et obligandi esset, quod aut dari non possit aut dari possit: nam et si nauem, quam spopondit, dominus dissoluit et isdem tabulis compegerit, quia eadem nauis esset, inciperet obligari.
因为免除责任与承担义务的原因是同一的,即要么不能给付,要么能给付。 因为即使所有者拆解了他所承诺的船,并用相同的板材将其重新组装,由于它是同一艘船,他将重新开始承担义务。
pro quo et illud dici posse Pedius scribit: si stipulatus fuero ex fundo centum amphoras uini, exspectare debeo, donec nascatur: et si natum sine culpa promissoris consumptum sit, rursum exspectare debeam, donec iterum nascatur et dari possit: et per has uices aut cessaturam aut ualituram stipulationem.
佩迪乌斯写道,为了支持这一点,也可以这样说:如果我问约要求“某庄园出产的一百安芙拉葡萄酒”,我应该等待,直到它生产出来;如果生产出来的葡萄酒在非因承诺人过错的情况下灭失,我应当再次等待,直到它再次生产出来并能被给付:并且通过这些更替,问约将或失效或有效。
sed haec dissimilia sunt: adeo enim, cum liber homo promissus est, seruitutis tempus spectandum non esse, ut ne haec quidem stipulatio de homine libero probanda sit: 'illum, cum seruus esse coeperit, dare spondes?' item 'eum locum, cum ex sacro religiosoue profanus esse coeperit, dari?' quia nec praesentis temporis obligationem recipere potest et ea dumtaxat, quae natura sui possibilia sunt, deducuntur in obligationem.
但这些情况是不同的:实际上,当承诺给付一个自由人时,绝不能考虑其沦为奴隶的时期,以至于即使关于自由人的以下问约也不能被承认:“你承诺当他开始成为奴隶时给付他吗? ”同样,“当该地方从神圣物或宗教皈依物开始成为世俗物时,承诺给付之吗? ”因为它既不能承受目前的义务,且只有那些就其本性而言属可能的事物,才能被引入债的体系中。
uini autem non speciem, sed genus stipulari uidemur et tacite in ea tempus continetur: homo liber certa specie continetur.
然而,关于葡萄酒,我们被视为问约要求种类物而非特定物,且其中默示地包含着时间;而自由人则被限制在特定的特定物中。
et casum aduersamque fortunam spectari hominis liberi neque ciuile neque naturale est: nam de his rebus negotium recte geremus, quae subici usibus dominioque nostro statim possunt.
且期待自由人的不幸与厄运,既不合于市民法,亦不合于自然法:因为我们只能就那些能够立即置于我们的使用和所有权之下的物正当地进行交易。
et nauis si hac mente resoluta est, ut in alium usum tabulae destinarentur, licet mutato consilio perficiatur, tamen et perempta prior nauis et haec alia dicenda est: sed si reficiendae nauis causa omnes tabulae refixae sint, nondum intercidisse nauis uidetur et compositis rursus eadem esse incipit: sicuti de aedibus deposita tigna ea mente, ut reponantur, aedium sunt, sed si usque ad aream deposita sit, licet eadem materia restituatur, alia erit.
且如果拆解船只的意图是将板材用于其他用途,即使后来改变主意将其重新拼装完成,然而先前的船已被销毁,且此船必须被称为另一艘船;但如果为了修理船只而将所有板材拆下,则该船尚未被视为消灭,且在重新组装后它开始成为同一艘船。 犹如为了重新放置而从房屋拆下的木梁仍属于房屋,但如果房屋被拆除至地基,即使是用同一材料重建,它也将会是另一栋房屋。
hic tractatus etiam ad praetorias stipulationes pertinet, quibus de re restituenda cauetur et an eadem res sit, quaeritur.
这一探讨亦适用于法务官问约,即在其中为返还某物提供担保,并探究该物是否为同一物。
§45.1.83.6Si rem, quam ex causa lucratiua stipulatus sum, nactus fuero ex causa lucratiua, euanescit stipulatio.
如果我以无偿原因获得了我曾以无偿原因问约要求的物,该问约即行消灭。
sed si heres exstitero domino, extinguitur stipulatio.
但如果我成为该物所有者的继承人,该问约即告消灭。
si uero a me herede defunctus eam legauit, potest agi ex stipulatu: idemque esse et si sub condicione legata sit, quia et, si ipse debitor rem sub condicione legatam dedisset, non liberaretur: sed si condicione deficiente remanserit, petitio infirmabitur.
但如果被继承人指定我为继承人并以我为义务人遗赠了该物,则可以提起问约之诉。 如果该物是附条件遗赠的,情况亦同。 因为即使债务人自己给付了附条件遗赠的物,他也不会被免除责任;但如果条件不成就而物依然存在,该诉求将被削弱。
§45.1.83.7Stichum, qui decessit, si stipuler, si quidem condici etiam mortuus potuit, ut furi, utiliter me stipulatum Sabinus ait: si uero ex aliis causis, inutiliter, quia et si deberetur, morte promissor liberetur.
如果我问约要求给付已死亡的斯蒂赫,萨宾认为,如果该奴隶即使在死后仍可被追索(如针对窃盗),则我的问约是有效的;但如果是由于其他原因,则无效,因为即使他曾被负债,承诺人也会因其死亡而被免除责任。
idem ergo diceret et si mora facta defunctum stipularer.
因此,即使我问约要求给付在发生迟延后死亡的奴隶,他也将得出同样的结论。
§45.1.83.8Si quis ancillam sistere se in aliquo loco promiserit, quae praegnas erat, etsi sine partu eam sistat, in eadem causa eam sistere intellegitur.
如果有人承诺在某处交付一名当时怀孕的女奴,即使他交付她时没有带上所生之子,也应被理解为是在“相同状态下”交付了她。