[IDEM libro quinquagensimo secundo digestorum. ]
[同上,载于《学说汇纂》第五十二书] 当有人如此约定:“你承诺给付我与蒂蒂乌斯十吗?
§45.1.56.prEum, qui ita stipulatur: 'mihi et Titio decem dare spondes?' uero similius est semper una decem communiter sibi et Titio stipulari, sicuti qui legat Titio et Sempronio, non aliud intellegitur quam una decem communiter duobus legare.
”,更可能的情况是,他总是为自己和蒂蒂乌斯共同约定一笔十的款项,正如将财产遗赠给蒂蒂乌斯和塞姆普罗尼乌斯的人,被理解为无非是向两人共同遗赠一笔十的款项一样。
'Te et Titium heredem tuum decem daturum spondes?' Titii persona superuacua comprehensa est: siue enim solus heres exstiterit, in solidum tenebitur, siue pro parte, eodem modo, quo ceteri coheredes eius, obligabitur.
“你承诺你及你的继承人蒂蒂乌斯将给付十吗? ”在此,蒂蒂乌斯的人格是被多余地包含进去的:因为无论他是作为唯一的继承人出现,他都将承担全部债务;还是作为部分继承人出现,他都将以与其其他共同继承人相同的方式承担义务。
et quamuis conuenisse uideatur, ne ab alio herede quam a Titio peteretur, tamen inutile pactum conuentum coheredibus eius erit.
虽然看起来双方达成了不向除蒂蒂乌斯以外的其他继承人请求给付的合意,但该合意对其其他共同继承人而言仍是无效果的。
§45.1.56.1Qui sibi aut filio suo dari stipulatur, manifeste personam filii in hoc complectitur, ut ei recte soluatur: neque interest, sibi aut extraneo cuilibet, an sibi aut filio suo quis stipuletur: quare uel manenti in potestate uel emancipato filio recte soluitur.
约定向自己或自己的儿子给付的人,显然在此包含其儿子的人格,以便正当地向其儿子进行清偿;而且,某人约定向自己或任何外人,还是向自己或自己的儿子给付,并无区别:因此,无论儿子是处于家父权之下还是已获得解放,向他进行清偿都是正当的。
neque ad rem pertinet, quod qui filio suo dari stipulatur, sibi adquirit, quia coniuncta sua persona stipulator efficit, ut non adquirendae obligationis gratia, sed solutionis causa personam filii adprehendisse intellegatur.
这与约定向其儿子给付之人是为自己取得权利这一事实无关,因为约订人通过结合自身的人格,使得人们理解他引入其儿子的人格,并非为了取得债权,而是为了清偿之目的。
§45.1.56.2Quod si soli filio suo, qui in potestate sua sit, dari quis stipulatus sit, non recte filio soluetur, quia filii persona obligationi magis quam solutioni applicatur.
但是,如果有人约定仅向处于其家父权之下的儿子给付,则向儿子清偿是不正当的,因为儿子的人格更多地是适用于债权取得而非清偿。
§45.1.56.3Qui ita stipulatur: 'decem, quoad uiuam, dari spondes?', confestim decem recte dari petit: sed heres eius exceptione pacti conuenti summouendus est: nam stipulatorem id egisse, ne heres eius peteret, palam est, quemadmodum is, qui usque in kalendas dari stipulatur, potest quidem etiam post kalendas petere, sed exceptione pacti summouetur.
如此约定之人:“你承诺在我有生之年给付十吗? ”,他可以立即正当地请求给付十;但他的继承人应当被合意抗辩所排除:因为显而易见,约订人此举是为了使他的继承人不得请求,正如约定给付期限至朔日的人,虽然在朔日之后确实也可以请求,但会被合意抗辩所排除一样。
§45.1.56.4Nam et heres eius, cui seruitus praedii ita concessa est, ut, quoad uiueret, ius eundi haberet, pacti conuenti exceptione submouebitur.
因为,对于那些被授予土地役权以便在有生之年享有通行权的人,其继承人也同样会被合意抗辩所排除。
§45.1.56.5Qui ita stipulatur: 'ante kalendas proximas dari spondes?' nihil differt ab eo, qui 'kalendis dari' stipulatur.
如此约定之人:“你承诺在下个朔日之前给付吗? ”与约定“在朔日给付”的人并无任何区别。
§45.1.56.6Qui proprietatem sine usu fructu habet, recte usum fructum dari sibi stipulatur: id enim in obligationem deducit, quod non habet, sed habere potest.
拥有不含用益权的所有权的人,正当地约定向自己给付用益权:因为他将自己尚未拥有但可以拥有的东西纳入了债的客体。
§45.1.56.7Si a te stipulatus fuero fundum Sempronianum, deinde eundem fundum detracto usu fructu ab alio stipulor, prior stipulatio non nouabitur, quia nec soluendo fundum detracto usu fructu liberaberis, sed adhuc a te recte fundi usum fructum peterem.
如果我已向你约定了塞姆普罗尼乌斯土地,随后又向另一人约定了排除用益权的同一土地,则先前的约定不会被更新,因为你不能通过给付排除用益权的土地而获得免责,而我仍可正当地向你请求该土地的用益权。
quid ergo est? cum mihi fundum dederis, is quoque liberabitur, a quo detracto usu fructu fundum stipulatus fueram.
那么,结果如何呢? 当你把土地给付给我时,那个我曾向其约定排除用益权的土地的另一人,也同样将获得免责。
§45.1.56.8Si hominem, quem a Titio pure stipulatus fueram, Seius mihi sub condicione promiserit et is pendente condicione post moram Titii decesserit, confestim cum Titio agere potero, nec Seius existente condicione obligetur: at si Titio acceptum fecissem, Seius existente condicione obligari potest.
如果塞尤斯向我附条件地承诺了一个我已向蒂蒂乌斯无条件约定的奴隶,而该奴隶在条件未成就期间且在蒂蒂乌斯迟延之后死亡,我可以立即起诉蒂蒂乌斯,并且即便条件成就,塞尤斯也不承担义务:但如果我已对蒂蒂乌斯进行了债务免除,则当条件成就时,塞尤斯可以承担义务。
idcirco haec tam uarie, quod homine mortuo desinit esse res, in quam Seius obligaretur: acceptilatione interposita superest homo, quem Seius promiserat.
这些处理如此不同,原因在于奴隶死亡后,塞尤斯本应对其承担义务的标的物已不存在;而在进行了债务免除的情况下,塞尤斯所承诺的那个奴隶依然存活。