[IDEM libro uicensimo secundo digestorum. ]
[同上,载于《学说汇纂》第二十二书] 在要式口约中,有时以特定物为标的,有时以种类物为标的。
§45.1.54.prIn stipulationibus alias species, alias genera deducuntur. cum species stipulamur, necesse est inter dominos et inter heredes ita diuidi stipulationem, ut partes corporum cuique debebuntur.
当我们约定特定物时,必须在共同所有人之间以及继承人之间如此分割该要式口约,以至于每个人都应获得物体的份额。
quotiens autem genera stipulamur, numero fit inter eos diuisio: ueluti cum Stichum et Pamphilum quis stipulatus duos heredes aequis partibus reliquit, necesse est utrique partem dimidiam Stichi et Pamphili deberi: si idem duos homines stipulatus fuisset, singuli homines heredibus eius deberentur.
然而,每当我们约定种类物时,他们之间的分割是通过数量来进行的:例如,某人约定了斯蒂克斯和潘菲鲁斯(特定奴隶),并留下了份额平等的两个继承人,那么必须向每人债务给付斯蒂克斯和潘菲鲁斯各一半的份额;如果同一个人曾约定了两个奴隶(种类物),则每个奴隶应分别债务给付于其继承人。
§45.1.54.1Operarum stipulatio similis est his stipulationibus, in quibus genera comprehenduntur: et ideo diuisio eius stipulationis non in partes operarum, sed in numerum cedit.
劳务的要式口约类似于那些包含种类物的要式口约;因此,该要式口约的分割不归结为劳务的份额,而是归结为劳务的数量。
quod si unam operam seruus communis stipulatus fuerit, necesse est utrique dominorum partem operae tantam, quantam in seruo habuerit, petere.
但是,如果一个共有奴隶约定了一天的劳务,每个所有人必须按其对奴隶所拥有的份额来请求相应比例 of 劳务。
solutio autem eius obligationis expeditissima est, si aestimationem operae malit libertus offerre aut si consentiant patroni, ut is communiter operae edantur.
然而,如果解放自由人更愿意提供劳务的估价,或者如果保护人同意共同接受该劳务的提供,那么该债务的消灭最为简便。