[POMPONIUS libro uicensimo sexto ad Sabinum. ] §45.1.5.prStipulationum aliae iudiciales sunt, aliae praetoriae, aliae conuentionales, aliae communes praetoriae et iudiciales.
[蓬波尼乌斯,《论萨宾》第二十六卷] 在口头契约中,有些是裁判官管辖下的,有些是法务官管辖下的,有些是合意的,有些是法务官与裁判官共有的。
iudiciales sunt dumtaxat, quae a mero iudicis officio proficiscuntur, ueluti de dolo cautio: praetoriae, quae a mero praetoris officio proficiscuntur, ueluti damni infecti.
仅由裁判官的职权本身所产生的,为裁判官的口头契约,例如关于欺诈的担保。 仅由法务官的职权本身所产生的,为法务官的口头契约,例如防范未发生之损害的担保。
praetorias autem stipulationes sic audiri oportet, ut in his contineantur etiam aediliciae: nam et hae ab iurisdictione ueniunt.
然而,法务官的口头契约应当被理解为也包含市政官的口头契约;因为这些也源于管辖权。
conuentionales sunt, quae ex conuentione reorum fiunt, quarum totidem genera sunt, quot paene dixerim rerum contrahendarum: nam et ob ipsam uerborum obligationem fiunt et pendent ex negotio contracto.
合意的口头契约,是因当事人之间的合意而订立的,其种类之多,我几乎可以说,与需要缔结契约的事务的种类一样多;因为它们既是为了口头债务本身而订立,又依赖于所缔结的交易。
communes sunt stipulationes ueluti rem saluam fore pupilli: nam et praetor iubet rem saluam fore pupillo caueri et interdum iudex, si aliter expediri haec res non potest: item duplae stipulatio uenit ab iudice aut ab aedilis edicto.
共有的口头契约,例如保证被监护人财产安全;因为法务官会命令为被监护人的财产安全提供担保,而有时,如果该事务无法以其他方式解决,裁判官也会如此命令;同样,双倍赔偿的口头契约也源于裁判官或市政官的告示。
§45.1.5.1Stipulatio autem est uerborum conceptio, quibus is qui interrogatur daturum facturumue se quod interrogatus est responderit.
而口头契约,是言词的表述方式,被询问者通过它回答自己将给予或做出被询问的事项。
§45.1.5.2Satis acceptio est stipulatio, quae ita obligat promissorem, ut adpromissores quoque ab eo accipiantur, id est qui idem promittunt.
充分担保,是这样一种使允诺人承担义务的口头契约:由他处也接受从属允诺人,也就是承诺相同事项的人。
§45.1.5.3Satis autem accipere dictum est eodem modo, quo satis facere: nam quia id, quo quis contentus erat, ei praestabatur, satis fieri dictum est: et similiter quia tales, quibus contentus quis futurus esset, ita dabantur, ut uerbis obligarentur, satis accipi dictum est.
而“接受充分担保”这一说法的来源,与“履行充分债务”相同:因为当某人所满意的事项被向其履行时,被称为“已被满足”;类似地,因为那些使某人满意的人被提供出来,并以此方式使他们因言词而承担义务,所以被称为“已接受充分担保”。
§45.1.5.4Si sortem promiseris et, si ea soluta non esset, poenam: etiamsi unus ex heredibus tuis portionem suam ex sorte soluerit, nihilo minus poenam committet, donec portio coheredis soluatur.
如果你承诺了本金,并约定若未偿还本金则支付违约金:即使你的继承人中有一人偿还了其本金份额,在共同继承人的份额被偿还之前,他仍将触发违约金。
§45.1.5.5Idemque est de poena ex compromisso, si unus paruerit, alter non paruerit sententiae iudicis: sed a coherede ei satisfieri debet.
对于因仲裁协议而产生的违约金也是如此,即若一人服从、另一人不服从审判官的判决;但应由共同继承人向其做出弥补。
nec enim aliud in his stipulationibus sine iniuria stipulatoris constitui potest.
因为在这些口头契约中,如果不给口头契约人带来损害,就不能做出其他的规定。