[ULPIANUS libro quadragensimo nono ad Sabinum. ]
[乌尔比安,《论萨宾》第四十九书] 这一问答契约:“你承诺容许占有吗?
§45.1.38.prStipulatio ista: 'habere licere spondes?' hoc continet, ut liceat habere, nec per quemquam omnino fieri, quo minus nobis habere liceat.
”包含以下内容:容许占有,且绝对不因任何人的行为而妨碍我们被容许占有。
quae res facit, ut uideatur reus promisisse per omnes futurum, ut tibi habere liceat: uidetur igitur alienum factum promisisse, nemo autem alienum factum promittendo obligatur, et ita utimur.
这一情况使得承诺人似乎承诺了:将通过所有人来确保你被容许占有。 因此,他似乎承诺了别人的行为;但是,没有人因承诺别人的行为而承担义务,我们也是如此适用法律的。
sed se obligat, ne ipse faciat, quo minus habere liceat: obligatur etiam, ne heres suus faciat uel quis ceterorum successorum efficiat, ne habere liceat.
但他使自己承担义务,即他自己不做出妨碍容许占有的行为;他也承担义务,使他的继承人不这样做,或者使其他任何继承人不致导致不容许占有的结果。
§45.1.38.1Sed si quis promittat per alium non fieri, praeter heredem suum dicendum est inutiliter eum promittere factum alienum.
但如果有人承诺,除了他自己的继承人之外,不因他人的行为而发生妨碍,则必须说他无效地承诺了别人的行为。
§45.1.38.2At si quis uelit factum alienum promittere, poenam uel quanti ea res sit potest promittere.
但如果有人想承诺他人的行为,他可以承诺支付违约金或该事务的实际价值。
sed quatenus habere licere uidebitur? si nemo controuersiam faciat, hoc est neque ipse reus, neque heredes eius heredumue successores.
但是,在什么程度内将被视为“容许占有”? 如果没有人提出异议,即:既非承诺人本人,非其继承人,亦非其继承人的继受人。
§45.1.38.3Si quis forte non de proprietate, sed de possessione nuda controuersiam fecerit uel de usu fructu uel de usu uel de quo alio iure eius, quod distractum est, palam est committi stipulationem: habere enim non licet ei, cui aliquid minuitur ex iure quod habuit.
如果有人并非对所有权,而是对纯粹的占有,或者对用益权、使用权,或者对已出卖之物的其他任何权利提出异议,显然该问答契约的条件即已成就:因为凡是其原享有的权利受到任何削减的人,都不能说是被容许占有。
§45.1.38.4Quaesitum est, utrum propriam demum rem an et alienam promittere possit habere licere.
有人提出疑问:一个人是只能就自己的财产承诺“容许占有”,还是也可以就他人的财产作出承诺。
et magis est, ut et aliena promitti possit: quae res ita effectum habebit, si propria esse promissoris coeperit.
占优势的意见是,也可以就他人的财产作出承诺;而这一承诺,在它开始属于承诺人自己所有时,即以此种方式产生效力。
quare si perseuerauerit aliena, dicendum erit stipulationem non committi, nisi poena adiecta sit, cum neque per eum neque per successorem eius quicquam factum sit.
因而,如果它继续属于他人,则必须说该问答契约并不成就,除非附加了违约金,因为无论他还是他的继受人都未做出任何阻碍行为。
§45.1.38.5Sicut autem ex parte rei successores eius cum ipso tenentur, ita etiam ex parte actoris committitur stipulatio ipsi stipulatori ceterisque, quicumque ei succedunt, scilicet si rem ipsi habere non licuerit.
正如在债务人一方面,其继受人与他共同承担义务一样,在原告一方面,问答契约亦为约定人本人及其他任何继承他的人而成就,也就是说,如果他本人不被容许占有该物。
ceterum si alii habere non licuit, certo certius est non committi stipulationem, et nihil intererit, utrum ita stipuler 'habere licere' an 'mihi habere licere'.
此外,如果是其他人不被容许占有,极其确定的是问答契约不成就,而我是约定“容许占有”还是“容许我占有”,并无任何区别。
§45.1.38.6Hi, qui sunt in aliena potestate, his, in quorum sunt potestate, habere licere stipulari possunt ea ratione, qua cetera quoque his possunt stipulari.
处于他人权力之下的人,可以为他们处于其权力之下的人约定“容许占有”,其理由与他们也可以为这些人约定其他事项相同。
sed si seruus fuerit stipulatus sibi habere, quaesitum est, an recte stipulatus uideatur.
但如果奴隶约定“自己占有”,则有人提出疑问,他是否被视为作出了有效的约定。
et ait Iulianus libro quinquagensimo secundo digestorum, si seruus stipuletur sibi habere licere aut per se non fieri, quo minus habere stipulatori liceat, promittat: stipulatio, inquit, non committitur, quamuis auferri res ei et ipse auferre eandem possit: non enim factum, sed ius in hac stipulatione uertitur.
尤里安在《学说汇纂》第五十二书中说:如果奴隶约定容许自己占有,或者承诺“不因自己而妨碍约定人占有”,他说,问答契约并不成就,尽管该物可以从奴隶处被夺走,且奴隶自己也可以夺走它:因为在这一问答契约中,所涉及的不是事实,而是权利。
cum uero stipulatur per promissorem non fieri, quo minus sibi ire agere liceat, non ius stipulationis, inquit, sed factum uersatur.
但如果他约定不因承诺人而妨碍他通行和驱赶,他说,所涉及的就不是问答契约的权利,而是事实。
sed uidetur mihi, licet iuris uerba contineat haec stipulatio 'habere licere', tamen sic esse accipiendam, ut in seruo et in filio familias uideatur actum esse de possessione retinenda aut non auferenda et uires habeat stipulatio.
但在我看来,虽然“容许占有”这一问答契约包含法律术语,但仍应如此理解:在奴隶和家子的情况下,应被视为就保留占有或不被夺走达成了合意,从而使问答契约具有效力。
§45.1.38.7Haec quoque stipulatio: 'possidere mihi licere spondes?' utilis est: quam stipulationem seruus an possit utiliter in suam personam concipere, uideamus.
这一问答契约:“你承诺容许我占有吗? ”也是有效的:让我们看看奴隶是否能为他自己有效地下达这一问答契约。
sed quamuis ciuili iure seruus non possideat, tamen ad possessionem naturalem hoc referendum est, et ideo dubitari non oportet, quin et seruus recte ita stipuletur.
但是,虽然在市民法上奴隶并不占有,但这也应当归结于自然占有,因此毋庸置疑,奴隶也可以以此种方式有效进行约定。
§45.1.38.8Plane si 'tenere sibi licere' stipulatus sit seruus, utilem esse stipulationem conuenit: licet enim possidere ciuiliter non possint, tenere tamen eos nemo dubitat.
显然,如果奴隶约定“容许自己执有”,人们一致认为该问答契约是有效的:因为虽然他们在市民法上不能占有,但没有人怀疑他们可以执有。