[PAULUS libro duodecimo ad Sabinum. ] §45.1.2.prStipulationum quaedam in dando, quaedam in faciendo consistunt.
[PAULUS libro duodecimo ad Sabinum.] 在口头契约中,有些在于给付,有些在于作为。
§45.1.2.1Et harum omnium quaedam partium praestationem recipiunt, ueluti cum decem dari stipulamur: quaedam non recipiunt, ut in his, quae natura diuisionem non admittunt, ueluti cum uiam iter actum stipulamur: quaedam partis quidem dationem natura recipiunt, sed nisi tota dantur, stipulationi satis non fit, ueluti cum hominem generaliter stipulor aut lancem aut quodlibet uas: nam si Stichi pars soluta sit, nondum in ulla parte stipulationis liberatio nata est, sed aut statim repeti potest aut in pendenti est, donec alius detur.
在所有这些契约中,有些允许部分履行,例如当我们通过口头契约约定制给付十时;有些则不允许,例如在那些性质上不容许分割的事物中,如当我们约定制通行路、步行通行权或车马通行权时;有些在性质上虽允许给付一部分,但除非全部给付,否则口头契约即未得到满足,例如当我概括地约定制一个奴隶、或一个盘子、或任何器皿时。 因为如果给付了斯蒂库斯的一部分,口头契约的任何部分均未产生免责,而是要么可以立即请求返还,要么在给付另一个之前处于悬而未决的状态。
eiusdem condicionis est haec stipulatio: 'Stichum aut Pamphilum dari'?
与此处于相同情况的是如下口头契约:“给付斯蒂库斯或潘菲鲁斯”?
§45.1.2.2Ex his igitur stipulationibus ne heredes quidem pro parte soluendo liberari possunt, quamdiu non eandem rem omnes dederint: non enim ex persona heredum condicio obligationis immutatur.
因此,在这些口头契约中,只要所有继承人未给付同一物,即使是继承人也不能通过部分支付而免责:因为债务的性质并不因继承人的个人身份而改变。
et ideo si diuisionem res promissa non recipit, ueluti uia, heredes promissoris singuli in solidum tenentur: sed quo casu unus ex heredibus solidum praestiterit, repetitionem habebit a coherede familiae erciscundae iudicio.
所以,如果承诺给付的物不容许分割,例如通行路,则承诺人的每个继承人均须对全部承担责任:但在这种情况下,如果继承人之一履行了全部,他将通过遗产分割之诉向共同继承人行使求偿权。
ex quo quidem accidere Pomponius ait, ut et stipulatoris uiae uel itineris heredes singuli in solidum habeant actionem: sed quidam hoc casu extingui stipulationem putant, quia per singulos adquiri seruitus non potest: sed non facit inutilem stipulationem difficultas praestationis.
庞波尼乌斯说,由此确实会发生这样的情况:约定制通行路或步行通行权的人的每个继承人,亦可就全部提起诉讼;但有些人认为在这种情况下口头契约消灭,因为地役权无法通过个人分别取得;然而,履行的困难并不能使口头契约无效。
§45.1.2.3Si tamen hominem stipulatus cum uno ex heredibus promissoris egero, pars dumtaxat ceterorum obligationi supererit, ut et solui potest.
然而,如果我约定制一个奴隶,并在事后向承诺人的继承人之一提起诉讼,则其他继承人的债务中仅剩其份额,从而该份额也可以被履行。
idemque est, si uni ex heredibus accepto latum sit.
如果对继承人之一作出了免除(受领免除),结果也是一样的。
§45.1.2.4Idemque est in ipso promissore et fideiussoribus eius, quod diximus in heredibus.
对于承诺人本人及其保证人,我们在继承人中所说的规则同样适用。
§45.1.2.5Item si in facto sit stipulatio, ueluti si ita stipulatus fuero: 'per te non fieri neque per heredem tuum, quo minus mihi ire agere liceat'? et unus ex pluribus heredibus prohibuerit, tenentur quidem et coheredes eius, sed familiae erciscundae iudicio ab eo repetent quod praestiterint.
同样,如果口头契约是在于作为,例如我曾如此约定制:“你或你的继承人均不得做出妨碍我通行或驱车通行的行为”? 且在数个继承人中有一人进行了妨碍,其共同继承人固然也承担责任,但他们将通过遗产分割之诉向该人求偿其已履行的部分。
hoc et Iulianus et Pomponius probant.
对此,尤里安和庞波尼乌斯均予以赞同。
§45.1.2.6Contra autem si stipulator decesserit, qui stipulatus erat sibi heredique suo agere licere, et unus ex heredibus eius prohibeatur, interesse dicemus, utrum in solidum committatur stipulatio an pro parte eius, qui prohibitus est.
相反,如果约定制允许自己及其继承人通行的约定制人死亡,而其继承人之一受到妨碍,我们将认为,这取决于口头契约是对全部生效,还是仅就受到妨碍之人的份额生效。
nam si poena stipulationi adiecta sit, in solidum committetur, sed qui non sunt prohibiti, doli mali exceptione summouebuntur: si uero poena nulla posita sit, tunc pro parte eius tantum qui prohibitus est committetur stipulatio.
因为如果口头契约中附加了违约金,则它将对全部生效,但未受到妨碍的继承人将被恶意抗辩所排斥;但如果没有设定违约金,那么口头契约仅就受到妨碍之人的份额生效。