[ULPIANUS libro quadragesimo octauo ad Sabinum. ] §45.1.1.prStipulatio non potest confici nisi utroque loquente: et ideo neque mutus neque surdus neque infans stipulationem contrahere possunt: nec absens quidem, quoniam exaudire inuicem debent.
口头契约非经双方开口说话不能成立:因此,哑巴、聋子、婴儿皆不能缔结口头契约;不在场者亦同样不能,因为他们必须能互相听见。
si quis igitur ex his uult stipulari, per seruum praesentem stipuletur, et adquiret ei ex stipulatu actionem.
因此,这些人中若有任何人想要进行口头契约,可以通过在场的奴隶进行口头契约,该奴隶将为其取得因口头契约而产生的诉权。
item si quis obligari uelit, iubeat et erit quod iussu obligatus.
同样,若任何人想要使自己承担债务,可以下令,他将因该命令而承担债务。
§45.1.1.1Qui praesens interrogauit, si antequam sibi responderetur discessit, inutilem efficit stipulationem: sin uero praesens interrogauit, mox discessit et reuerso responsum est, obligat: interuallum enim medium non uitiauit obligationem.
在场提问者,若在得到回答前离去,则使口头契约无效;但若他在场提问,随即离去,并在返回时得到回答,则产生拘束力:因为其间的间隔时间并未使债务失效。
§45.1.1.2Si quis ita interroget 'dabis?' responderit 'quid ni?', et is utique in ea causa est, ut obligetur: contra si sine uerbis adnuisset.
若有人如此提问:“你给付吗? ”,对方回答:“为何不? ”,则此人无疑处于应承担债务的境地;相反,若他没有言语仅点头示意,则不成立。
non tantum autem ciuiliter, sed nec naturaliter obligatur, qui ita adnuit: et ideo recte dictum est non obligari pro eo nec fideiussorem quidem.
如此点头者,不仅在市民法上不承担债务,在自然法上亦不承担债务:因此,正确说法是,甚至保证人也不能为他承担债务。
§45.1.1.3Si quis simpliciter interrogatus responderit: 'si illud factum erit, dabo', non obligari eum constat: aut si ita interrogatus: 'intra kalendas quintas?' responderit: 'dabo idibus', aeque non obligatur: non enim sic respondit, ut interrogatus est.
若有人被无条件提问,回答说:“如果那件事做成了,我将给付”,显然他不承担债务;或者如果被如此提问:“在第五个卡兰德之内? ”,回答说:“我将在伊度斯给付”,同样不承担债务:因为他没有按照提问的方式回答。
et uersa uice si interrogatus fuerit sub condicione, responderit pure, dicendum erit eum non obligari.
反之亦然,如果被附条件提问,而无条件回答,则应认为他不承担债务。
cum adicit aliquid uel detrahit obligationi, semper probandum est uitiatam esse obligationem, nisi stipulatori diuersitas responsionis ilico placuerit: tunc enim alia stipulatio contracta esse uidetur.
当有人在债务中增加或减少某些内容时,必须始终判定该债务已失效,除非口头契约提问人立即同意该回答的差异:因为此时,已被视为缔结了另一个口头契约。
§45.1.1.4Si stipulanti mihi 'decem' tu 'uiginti' respondeas, non esse contractam obligationem nisi in decem constat.
若我对你提出“十”的口头契约,你回答“二十”,显然债务仅在十的范围内成立。
ex contrario quoque si me 'uiginti' interrogante tu 'decem' respondeas, obligatio nisi in decem non erit contracta: licet enim oportet congruere summam, attamen manifestissimum est uiginti et decem inesse.
相反,若我提问“二十”,你回答“十”,债务同样仅在十的范围内成立:因为虽然金额应当一致,但十显然包含在二十之中,这是极其显而易见的。
§45.1.1.5Sed si mihi Pamphilum stipulanti tu Pamphilum et Stichum spoponderis, Stichi adiectionem pro superuacuo habendam puto: nam si tot sunt stipulationes, quot corpora, duae sunt quodammodo stipulationes, una utilis, alia inutilis, neque uitiatur utilis per hanc inutilem.
但如果我对你提出给付潘菲鲁斯的口头契约,你承诺给付潘菲鲁斯和斯蒂库斯,我认为增加斯蒂库斯应被视为多余:因为如果标的物的数量有多少,口头契约就有多少,那么在某种程度上就存在两个口头契约,一个是有效的,另一个是无效的,有效的一个并不因该无效的一个而受损。
§45.1.1.6Eadem an alia lingua respondeatur, nihil interest.
用相同语言还是不同语言回答,并无区别。
proinde si quis Latine interrogauerit, respondeatur ei Graece, dummodo congruenter respondeatur, obligatio constituta est: idem per contrarium.
因此,如果有人用拉丁语提问,用希腊语回答,只要回答相一致,债务即成立:反之亦然。
sed utrum hoc usque ad Graecum sermonem tantum protrahimus an uero et ad alium, Poenum forte uel Assyrium uel cuius alterius linguae, dubitari potest.
但是,我们是将此仅限于希腊语,还是也延伸到其他语言,比如布匿语、亚述语或任何其他语言,则可能存在疑问。
et scriptura Sabini, sed et uerum patitur, ut omnis sermo contineat uerborum obligationem, ita tamen, ut uterque alterius linguam intellegat siue per se siue per uerum interpretem.
萨宾的著述以及事实真理都允许,任何语言都可以包含言词债务,但前提是双方都理解对方的语言,无论是靠自己还是通过忠实的翻译。