[GAIUS libro secundo de uerborum obligationibus.
[盖尤斯,《口头义务》第二卷。
] §45.1.141.prSi seruus aut filius familias ita stipulatus sit: 'illam rem aut illam, utram ego uelim?', non pater dominusue, sed filius seruusue destinare de alterutra debet.
] 如果奴隶或家子作出了如下口头答允:‘那件物还是这件物,要我所想要的那件? ’则不应由父亲或主人,而应由儿子或奴隶来决定给付二者之中的哪一件。
§45.1.141.1Extranei quoque persona si comprehensa fuerit, ueluti hoc modo: 'utram earum Titius elegerit', non aliter stipulator alterutrius petendae facultatem habet, quam si Titius elegerit.
如果也引入了外人的身份,例如以这种方式:‘特里乌斯所选择的那件物’,那么除非特里乌斯作出了选择,否则口头答允人就没有请求给付其中任何一件物的权利。
§45.1.141.2Pupillus licet ex quo fari coeperit, recte stipulari potest, tamen, si in parentis potestate est, ne auctore quidem patre obligatur: pubes uero, qui in potestate est, proinde ac si pater familias obligari solet.
虽然未成年受监护人自开始说话起即可合法地进行口头答允,然而,如果他处于家长的权力之下,那么即使有父亲的授权,他也不承担债务;相反,处于权力之下且已达青春期的男子,通常像家主一样承担债务。
quod autem in pupillo dicimus, idem et in filia familias impubere dicendum est.
我们在未成年受监护人身上所说的,对于处于家内权力之下的未成年女儿也同样适用。
§45.1.141.3Si ita fuero stipulatus 'mihi aut Titio?' et tu mihi daturum te spondeas, secundum omnium opinionem ad interrogatum te respondere, quia constat mihi soli adquiri obligationem, Titio autem dumtaxat recte soluitur.
如果我作出了这样的口头答允:‘给我还是给特里乌斯? ’而你向我承诺给付,那么根据所有人的意见,你就口头提问作出了回答,因为显而易见,债权仅由我一人取得,而对特里乌斯则仅属于合法的给付对象。
§45.1.141.4Si inter eos, qui Romae sunt, talis fiat stipulatio: 'hodie Carthagine dare spondes?', quidam putant non semper uideri impossibilem causam stipulationi contineri, quia possit contingere, ut tam stipulator quam promissor ante aliquod tempus suo quisque dispensatori notum fecerit in eum diem futuram stipulationem ac demandasset promissor quidem suo dispensatori, ut daret, stipulator autem suo, ut acciperet: quod si ita factum fuerit, poterit ualere stipulatio.
如果在罗马的人们之间达成了这样的口头答允:‘你承诺今天在迦太基给付吗? ’有些人认为,不能总是认为口头答允中包含了不可能的因素,因为可能发生如下情况:口头答允人和承诺人都在此前一段时间向各自的管账人通知了在该日将进行口头答允,承诺人确实指示其管账人进行给付,而口头答允人亦指示其管账人予以接受。 如果确实如此行事,则口头答允可以有效。
§45.1.141.5Cum 'mihi aut Titio' stipulor, dicitur aliam quidem rem in personam meam, aliam in Titii designari non posse, ueluti 'mihi decem aut Titio hominem': si uero Titio ea res soluta sit, quae in eius persona designata fuerit, licet ipso iure non liberetur promissor, per exceptionem tamen defendi possit.
当我约定“给我还是给特里乌斯”时,据说不能在我的名义下指定一种物,而在特里乌斯的名义下指定另一种物,例如“给我十还是给特里乌斯一个奴隶”。 然而,如果已经向特里乌斯清偿了在其名义下所指定的物,尽管承诺人不能依法律本身免除债务,但仍可通过抗辩进行抗辩。
§45.1.141.6Tempora uero diuersa designari posse, ueluti 'mihi kalendis Ianuariis aut Titio kalendis Februariis?' immo etiam citeriorem diem in Titii personam conferri posse, ueluti 'mihi kalendis Februariis, Titio kalendis Ianuariis?' quo casu talem esse stipulationem intellegemus: 'si Titio kalendis Ianuariis non dederis, mihi kalendis Februariis dare spondes?'
但确实可以指定不同的期限,例如:“在1月1日给我,还是在2月1日给特里乌斯? ”甚至在特里乌斯的名义下可以指定更早的日期,例如:“在2月1日给我,在1月1日给特里乌斯? ”在此情况下,我们将该口头答允理解为:“如果你未能在1月1日给付特里乌斯,你承诺在2月1日给我给付吗?
§45.1.141.7Sed rursus mihi quidem pure aut Titio sub condicione stipulari possum.
” 但相反,我可以对自己作无条件的约定,或者对特里乌斯作附条件的约定。
contra uero si mihi sub condicione aut Titio pure, inutilis erit tota stipulatio, nisi in meam personam condicio extiterit, scilicet quia, nisi quod ad me uim acceperit obligatio, adiectio nihil potest ualere.
但是反过来,如果对自己是附条件的,而对特里乌斯是无条件的,那么整个口头答允将是无效的,除非针对我的条件成就,这显然是因为,除非债务对我产生效力,否则添加不能产生任何效力。
hoc tamen ita demum tractari potest, si euidenter apparet pure Titii persona adiecta: alioquin cum ita stipulor: 'si nauis ex Africa uenerit, mihi aut Titio dari spondes?' Titii quoque persona sub eadem condicione adici uidetur.
然而,这只有在显然可以看出特里乌斯是以无条件的方式被添加的情况下才能如此处理;否则,当我约定:“如果船只从非洲开来,你承诺给我还是给特里乌斯? ”时,特里乌斯也似乎是在相同的条件下被添加的。
§45.1.141.8Ex hoc apparet, si diuersa condicio in meam personam, diuersa in Titii posita sit nec in meam personam extiterit condicio, totam stipulationem nullius momenti futuram: exstante uero mea condicione, si quidem Titii quoque condicio extiterit, poterit uel Titio solui: si uero in illius persona defecerit, quasi non adiectus habebitur.
由此可见,如果对我的名义设订了一个条件,对特里乌斯的名义设订了另一个条件,而对我的条件未能成就,则整个口头答允将没有任何效力;但是,如果我的条件成就了,且特里乌斯的条件也成就了,则亦可向特里乌斯进行给付;但若在他那里的条件未成就,他将被视为未曾被添加。
§45.1.141.9Ex his omnibus apparet, licet alterius persona non recte adiciatur, non ideo minus in nostra persona utiliter procedere stipulationem.
从所有这些可以看出,尽管他人的身份未能合法地添加,但这并不妨碍口头答允在我们自己的名义下有效地成立。