[PAULUS libro tertio ad Neratium.
[保罗,《注解涅拉蒂乌斯》第三卷。
] §45.1.140.prPluribus rebus praepositis, ita stipulatio facta est: 'ea omnia, quae supra scripta sunt, dari?' propius est, ut tot stipulationes, quot res sint.
] 在列举了数种物之后,作出了如下口头答允:“上述所有物是否都应当给付? ”比较贴切的看法是,存在与物的数量相同个数的口头答允。
§45.1.140.1De hac stipulatione: 'annua bima trima die id argentum quaque die dari?' apud ueteres uarium fuit.
关于这一口头答允:“该款项是否应在一年、两年、三年期限内的每一个期日给付? ”古时法学家们的意见不一。
PAULUS: sed uerius et hic tres esse trium summarum stipulationes.
保罗:但较为正确的看法是,在此亦存在针对三个金额的三个口头答允。
§45.1.140.2Etsi placeat extingui obligationem, si in eum casum inciderit, a quo incipere non potest, non tamen hoc in omnibus uerum est.
即使人们同意,如果债务陷入了其无法据以开始的状态,该债务即告消灭,但这在所有情况下并不都成立。
ecce stipulari uiam iter actum ad fundum communem socius non potest, et tamen si is, qui stipulatus fuerat, duos heredes reliquerit, non extinguitur stipulatio.
例如,共有地共有人不能通过口头答允约定通车权、人行通航权或牛马通行权;然而,如果进行口头答允的人留下了两个继承人,口头答允并不会消灭。
et per partem dominorum seruitus adquiri non potest, adquisita tamen conseruatur et per partem domini: hoc euenit, si pars praedii seruientis uel cui seruitur alterius domini esse coeperit.
此外,不能通过部分所有权人取得地役权,但是已经取得的地役权即使通过部分所有权人也能得以维持:这发生于承役地或需役地的一部分开始属于另一所有人的情况下。