[IDEM libro septuagensimo quarto ad edictum praetoris. ] §44.7.44.prObligationum fere quattuor causae sunt: aut enim dies in iis est aut condicio aut modus aut accessio.
[同前,出自其关于裁判官告示的第七十四编] 债的要素大体上有四种:因为在债中,或者有期限,或者有条件,或者有方式,或者有追加。
§44.7.44.1Circa diem duplex inspectio est: nam uel ex die incipit obligatio aut confertur in diem.
关于期限有双重考察:因为债要么自特定日起开始,要么被限制到特定日。
ex die ueluti 'kalendis Martiis dare spondes'? cuius natura haec est, ut ante diem non exigatur.
自特定日起,例如:“你承诺在三月朔日给付吗? ”其性质在于,在期限届满前不得请求。
ad diem autem 'usque ad kalendas dare spondes'? placet autem ad tempus obligationem constitui non posse non magis quam legatum: nam quod alicui deberi coepit, certis modis desinit deberi.
而到特定日,则是:“你承诺给付直到朔日吗? ”然而,人们认为不能像设立遗赠那样,为债设定一个存续期限:因为一旦开始对某人负有债务,就只能通过特定的方式而消灭。
plane post tempus stipulator uel pacti conuenti uel doli mali exceptione summoueri poterit.
显然,在期限届满后,要约人可以通过已达成的合意抗辩或欺诈抗辩而被驳回。
sic et in tradendo si quis dixerit se solum sine superficie tradere, nihil proficit, quo minus et superficies transeat, quae natura solo cohaeret.
在交付中也是如此,如果有人说他仅交付土地而不包括地上物,这对于阻止地上物一同转移没有任何作用,因为地上物依其性质与土地相结合。
§44.7.44.2Condicio uero efficax est, quae in constituenda obligatione inseritur, non quae post perfectam eam ponitur, ueluti 'centum dare spondes, nisi nauis ex Asia uenerit'? sed hoc casu existente condicione locus erit exceptioni pacti conuenti uel doli mali.
另一方面,有效的条件是在债成立时插入的条件,而不是在债完成之后才设立的条件,例如:“除非船从亚洲开来,否则你承诺给付一百吗? ”但是在这种情况下,若条件成就,则会有已达成合意抗辩或欺诈抗辩适用的余地。
§44.7.44.3Modus obligationis est, cum stipulamur decem aut hominem: nam alterius solutio totam obligationem interemit nec alter peti potest, utique quamdiu utrumque est.
债的方式是指,当我们约定“十或一个奴隶”时:因为其中之一的履行即消灭整个债,且不能再请求另一个,至少在两者都还存在的时候是这样。
§44.7.44.4Accessio uero in obligatione aut personae aut rei fit.
另一方面,债的追加要么针对人,要么针对物。
personae, cum mihi aut Titio stipulor.
针对人的追加,如我约定“给付予我或提图斯”。
rei, cum mihi decem aut Titio hominem stipulor: ubi quaeritur, an ipso iure fiat liberatio homine soluto Titio.
针对物的追加,如我约定“给付我十,或给付提图斯一个奴隶”:在此需要探讨的是,若向提图斯给付了奴隶,是否当然在法律上发生免责。
§44.7.44.5Si ita stipulatus sim: 'si fundum non dederis, centum dare spondes'? sola centum in stipulatione sunt, in exsolutione fundus.
如果我如此约定:“如果你不给付土地,你承诺给付一百吗? ”那么在约定中只有一百,而在免责履行中则是土地。
§44.7.44.6Sed si nauem fieri stipulatus sum et, si non feceris, centum, uidendum, utrum duae stipulationes sint, pura et condicionalis, et existens sequentis condicio non tollat priorem? an uero transferat in se et quasi nouatio prioris fiat? quod magis uerum est.
但是,如果我约定建造一艘船,并约定“如果你不建造,则给付一百”,则必须探讨:是否存在两个约定,即一个无条件的和一个有条件的,且后者的条件成就并不消灭前者;还是后者确实将前者转移至自身,并发生类似于前者的更改? 后一种说法更为正确。