[IDEM libro primo ad edictum praetoris. ] §44.7.35.prIn honorariis actionibus sic esse definiendum Cassius ait, ut quae rei persecutionem habeant, hae etiam post annum darentur, ceterae intra annum.
[同上,出自其关于法务官告示的第一编] 卡西乌斯说,在裁判官法诉讼中,应当如此界定:即那些旨在追索原物的诉讼,即使在一年之后也应予以准许,而其余的则须在一年之内提起。
honorariae autem, quae post annum non dantur, nec in heredem dandae sunt, ut tamen lucrum ei extorqueatur, sicut fit in actione doli mali et interdicto unde ui et similibus.
此外,凡在一年之后不再准许的裁判官法诉讼,亦不得针对继承人提起,但仍须剥夺其所得之利益,正如在欺诈之诉、关于暴力的禁止令以及类似诉讼中所做的那样。
illae autem rei persecutionem continent, quibus persequimur quod ex patrimonio nobis abest, ut cum agimus cum bonorum possessore debitoris nostri, item Publiciana, quae ad exemplum uindicationis datur.
而那些旨在追索原物的诉讼,是指我们借以追讨从己方财产中减少之物的诉讼,例如当我们向债务人的财产占有者提起诉讼时,以及依所有权返还之诉的范例而授予的普布利奇安诉讼。
sed cum rescissa usucapione redditur, anno finitur, quia contra ius ciuile datur.
但在撤销取得时效而准许该诉讼时,则以一年为限,因为它是违反市民法而予以准许的。
§44.7.35.1In duumuiros et rem publicam etiam post annum actio datur ex contractu magistratuum municipalium.
针对双人执政官及自治市,因自治市官员之契约所产生的诉讼,即使在一年之后亦得提起。