[IDEM libro singulari de concurrentibus actionibus. ] §44.7.34.prQui seruum alienum iniuriose uerberat, ex uno facto incidit et in Aquiliam et in actionem iniuriarum: iniuria enim ex affectu fit, damnum ex culpa et ideo possunt utraeque competere.
[同上,出自其关于诉讼竞合的单行书] 不法殴打他人奴隶者,因单一行为而同时陷入阿奎利亚法的诉讼和侵害侮辱之诉:因为侵害侮辱产生于意图,损害产生于过错,因此两者可以并存。
sed quidam altera electa alteram consumi.
但是,有些人认为,一旦选择了一项诉讼,另一项即被吸收。
alii per legis Aquiliae actionem iniuriarum consumi, quoniam desiit bonum et aequum esse condemnari eum, qui aestimationem praestitit: sed si ante iniuriarum actum esset, teneri eum ex lege Aquilia.
另一些人则认为,通过阿奎利亚法诉讼,侵害侮辱之诉即被吸收,因为对于已经支付估价赔偿的人再予以判决有违公平和正义;但如果侵害侮辱之诉已先提起,他仍须依阿奎利亚法承担责任。
sed et haec sententia per praetorem inhibenda est, nisi in id, quod amplius ex lege Aquilia competit, agatur.
然而,这一意见也必须由裁判官予以限制,除非是就依阿奎利亚法可获得更多赔偿的部分提起诉讼。
rationabilius itaque est eam admitti sententiam, ut liceat ei quam uoluerit actionem prius exercere, quod autem amplius in altera est, etiam hoc exsequi.
因此,更为合理的意见是采纳如下观点:允许原告先提起其所希望的任何诉讼,而对于另一项诉讼中多出的部分,亦可继续追索。
§44.7.34.1Si is, cui rem commodauero, eam subripuerit, tenebitur quidem et commodati actione et condictione, sed altera actio alteram peremit aut ipso iure aut per exceptionem, quod est tutius.
如果我将某物借给某人,而他将该物盗走,他确实既须承担使用借贷之诉的责任,又须承担不当得利返还请求权之诉的责任,但其中一项诉讼将因法律自身或通过抗辩消灭另一项诉讼,而通过抗辩更为安全。
§44.7.34.2Hinc de colono responsum est, si aliquid ex fundo subtraxerit, teneri eum condictione et furti, quin etiam ex locato: et poena quidem furti non confunditur, illae autem inter se miscentur.
因此,关于佃农,有解答认为:如果他从农地中拿走任何东西,他须承担不当得利返还请求权之诉和窃盗之诉的责任,甚至还须承担租赁之诉的责任;且窃盗的惩罚确实不与其他诉讼混同,但上述其他诉讼则相互合并。
et hoc in legis Aquiliae actione dicitur, si tibi commodauero uestimenta et tu ea ruperis: utraeque enim actiones rei persecutionem continent.
这一点在依阿奎利亚法之诉中亦有体现,如果我借给你衣服而你将其撕毁:因为这两项诉讼都包含对原物的追索。
et quidem post legis Aquiliae actionem utique commodati finietur: post commodati an Aquiliae remaneat in eo, quod in repetitione triginta dierum amplius est, dubitatur: sed uerius est remanere, quia simplo accedit: et simplo subducto locum non habet.
而且确实,在阿奎利亚法之诉后,使用借贷之诉必将终止;而在使用借贷之诉后,关于阿奎利亚法之诉对于在三十日估价中所多出的部分是否依然存在,则存有疑问:但更为正确的观点是依然存在,因为该部分是附加于单倍额之上的,且在扣除单倍额后仍有适用余地。