[GAIUS libro primo ad edictum prouinciale. ] §44.1.3.prExceptiones aut perpetuae et peremptoriae sunt aut temporales et dilatoriae.
[盖尤斯《行省告示注解》第一卷] 抗辩要么是永久和消灭性的,要么是临时和延期的。
perpetuae atque peremptoriae sunt, quae semper locum habent nec euitari possunt, qualis est doli mali et rei iudicatae et si quid contra legem senatusue consultum factum esse dicetur, item pacti conuenti perpetui, id est ne omnino pecunia petatur.
永久和消灭性的抗辩是指那些总是适用且无法规避的抗辩,例如恶意抗辩、已决案抗辩、以及声称违反法律或元老院决议而做出某事的情形,同样还有永久合意抗辩,即完全不请求金钱。
temporales atque dilatoriae sunt, quae non semper locum habent, sed euitari possunt, qualis est pacti conuenti temporalis, id est ne forte intra quinquennium ageretur: procuratoriae quoque exceptiones dilatoriae sunt, quae euitari possunt.
临时和延期的抗辩是指那些并非总是适用、但可以规避的抗辩,例如临时合意抗辩,即例如在五年内不提起诉讼;诉讼代理人的抗辩也是延期的,这些抗辩是可以规避的。