Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §43.8.2.18-43.8.2.30

公道施工禁令与道路类型界定

第 7054 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本段讨论了关于在公共场所和道路上进行工程或投射物体的禁止性禁令的具体适用范围,界定了公用、私用及邻里道路的定义,并处理了涉及排水和放牧的争议。

[ULPIANUS libro sexagensimo octauo ad edictum. ] §43.8.2.18Si tamen adhuc nullum opus factum fuerit, officio iudicis continetur, uti caueatur non fieri: et ea omnia etiam in persona heredum ceterorumque successorum erunt cauenda.
然而,如果尚未进行任何工程,则通过担保不予进行属于裁判官的职能;而这一切在继承人及其他继承人的身上也都应当予以担保。
§43.8.2.19Locorum sacrorum diuersa causa est: in loco enim sacro non solum facere uetamur, sed et factum restituere iubemur: hoc propter religionem.
神圣场所的情况则有所不同:因为在神圣场所,我们不仅被禁止进行建设,而且还被命令恢复已做出的行为;这是由于宗教原因。
§43.8.2.20Ait praetor: 'In uia publica itinereue publico facere immittere quid, quo ea uia idue iter deterius sit fiat, ueto'.
裁判官说:‘我禁止在公用道路或公共通道上从事任何行为或投射任何东西,致使该道路或该通道变差或变得更差。
§43.8.2.21Uiam publicam eam dicimus, cuius etiam solum publicum est: non enim sicuti in priuata uia, ita et in publica accipimus: uiae priuatae solum alienum est, ius tantum eundi et agendi nobis competit: uiae autem publicae solum publicum est, relictum ad directum certis finibus latitudinis ab eo, qui ius publicandi habuit, ut ea publice iretur commearetur.
’ 我们所说的公用道路,是指其土地本身亦属于公有的道路:因为我们对公用道路的理解不同于私用道路:私用道路的土地属于他人,我们仅享有通行和驱赶牲畜车辆的权利;而公用道路的土地是公有的,是由享有将其公有化之权的人,在特定的宽度界限内按直线留出,以便公众通行和往来。
§43.8.2.22Uiarum quaedam publicae sunt, quaedam priuatae, quaedam uicinales.
道路中,有些是公用的,有些是私用的,有些是邻里间的。
publicas uias dicimus, quas Graeci βασιλικάς, nostri praetorias, alii consulares uias appellant.
我们所说的公用道路,是指希腊人称为“王路”、我们称为“裁判官路”、他人称为“执政官路”的道路。
priuatae sunt, quas agrarias quidam dicunt.
私用道路是某些人所说的“农地路”。
uicinales sunt uiae, quae in uicis sunt uel quae in uicos ducunt: has quoque publicas esse quidam dicunt: quod ita uerum est, si non ex collatione priuatorum hoc iter constitutum est.
邻里路是指位于村落中或通往村落的道路:有些人说这些也是公用的,这只有在该通路不是由私人集资设立的情况下才是真实的。
aliter atque si ex collatione priuatorum reficiatur: nam si ex collatione priuatorum reficiatur, non utique priuata est: refectio enim idcirco de communi fit, quia usum utilitatemque communem habet.
这与由私人集资修缮的情况不同:因为即使是由私人集资修缮,它也绝非就是私有的;因为之所以共同出资修缮,是因为它具有共同的使用和便利。
§43.8.2.23Priuatae uiae dupliciter accipi possunt, uel hae, quae sunt in agris, quibus imposita est seruitus, ut ad agrum alterius ducant, uel hae, quae ad agros ducunt, per quas omnibus commeare liceat, in quas exitur de uia consulari et sic post illam excipit uia uel iter uel actus ad uillam ducens.
私用道路可以从双重意义上理解,或者是那些位于田地中、被设定了地役权以便通往他人田地的道路,或者是那些通往田地、所有人皆可通行的道路,这些道路是从执政官路上分岔出来的,在执政官路之后接续通往庄园的道路、步道或车马道。
has ergo, quae post consularem excipiunt in uillas uel in alias colonias ducentes, putem etiam ipsas publicas esse.
因此,对于这些在执政官路之后接续、通往庄园或其他殖民地的道路,我认为它们本身也是公用的。
§43.8.2.24Hoc interdictum tantum ad uias rusticas pertinet, ad urbicas uero non: harum enim cura pertinet ad magistratus.
此禁令仅适用于乡村道路,而不适用于城市道路:因为后者的管辖属于政务官。
§43.8.2.25Si uiae publicae exemptus commeatus sit uel uia coartata, interueniunt magistratus.
如果公用道路的交通被阻断或道路被缩窄,政务官将予以干预。
§43.8.2.26Si quis cloacam in uiam publicam immitteret exque ea re minus habilis uia per cloacam fiat, teneri eum Labeo scribit: immississe enim eum uideri.
如果有人向公用道路排入排水沟,并因此导致道路因排水沟而变得不便通行,拉贝奥写道,他应承担责任:因为他被视为进行了投射。
§43.8.2.27Proinde et si fossam quis in fundo suo fecerit, ut ibi aqua collecta in uiam decurrat, hoc interdicto tenebitur: immissum enim habere etiam hunc uideri.
同样,如果有人在自己的土地上挖了一条沟,致使收集在那里的水流向公用道路,他将受到此禁令的拘束:因为此人也被视为进行了投射。
§43.8.2.28Idem Labeo scribit, si quis in suo ita aedificauerit, ut aqua in uia collecta restagnet, non teneri eum interdicto, quia non immittat aquam, sed non recipit: Nerua autem melius scribit utrumque teneri.
同拉贝奥写道,如果有人在自己的土地上建造建筑,以致收集在道路上的水发生滞留,他不受此禁令的拘束,因为他没有排入水,只是没有接受它;但涅尔瓦更正确地写道,在两种情况下他都应承担责任。
plane si fundus uiam publicam contingat et ex eo aqua deriuata deteriorem uiam faciat, quae tamen aqua ex uicini fundo in tuum ueniat: si quidem necesse habeas eam aquam recipere, interdictum locum habebit aduersus uicinum tuum: si autem necesse non sit, non teneri uicinum tuum, te tamen teneri: eum enim uideri factum habere, qui usum eius aquae habeat.
显然,如果一块土地与公用道路相接,且从中引出的水使道路变差,但该水却是从邻居的土地流向你的土地的:如果你确实有必要接受该水,则禁令将适用于你的邻居;但如果没有必要,你的邻居不承担责任,而你承担:因为该水的使用者被视为实施了该行为。
idem Nerua scribit, si tecum interdicto agatur, nihil ultra te facere cogendum, quam ut arbitratu eius qui tecum experitur cum uicino experiaris: ceterum aliter obseruantibus futurum, ut tenearis etiam, si iam bona fide cum uicino egeris neque per te stet, quo minus arbitratu actoris cum uicino experiaris.
涅尔瓦同样写道,如果对你提起禁令之诉,你不应被强迫做任何多余的事,而只需根据起诉你的人的裁定去与邻居争讼;否则,对于不遵守此规则的人来说,结果将是你即使已经善意地与邻居交涉,且并非因你的原因而未能根据原告的裁定与邻居争讼,你也仍将承担责任。
§43.8.2.29Idem ait, si odore solo locus pestilentiosus fiat, non esse ab re de re ea interdicto uti.
同作者说,如果仅仅因为气味而使某处变得有害健康,那么在此时使用该禁令也并非不妥。
§43.8.2.30Hoc interdictum etiam ad ea, quae pascuntur in uia publica itinereue publico et deteriorem faciant uiam, locum habet.
此禁令同样适用于在公用道路或公共通道上放牧并导致道路变差的牲畜。

词汇与语法注释

  1. §43.8.2.18officio iudicis continetur, uti caueatur non fieri — 从句 uti caueatur(动词 caueo 的虚拟式被动单数第三人称,带连接词 uti [= ut])构成名词性从句,作 continetur 的主语,非人称地表示“担保(工程)不予进行”。
  2. §43.8.2.22aliter atque si — 短语 aliter atque si 是一个惯用表达,意为“与……的情形不同”。此处用于引入对比,说明即使道路是由私人集资修缮的,也不必然使其成为私用道路。
  3. §43.8.2.28nihil ultra te facere cogendum, quam ut arbitratu eius qui tecum experitur cum uicino experiaris — 此句包含省略了 'esse' 的动限词(受动未来分词)结构(即 cogendum [esse])。动词 experior 在此处用于法律诉讼意义(“起诉”或“争讼”)。因此,qui tecum experitur 指原告(与你争讼的人),而 cum uicino experiaris 指与邻居进行诉讼。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §43.8.2.18-43.8.2.30. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:43.8.2.18-43.8.2.30

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。