Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §43.8.2.31-43.8.2.45

防止公道恶化与恢复原状的禁令

第 7055 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本章节论述了关于公用道路的两类禁令(禁止使道路变差和恢复原状),明确了道路变差的界定,阐明恢复原状的责任属于当前保有该状态的人(即使其非行为实施者),并涉及禁止以暴力妨碍通行的禁令。

[ULPIANUS libro sexagensimo octauo ad edictum. ] §43.8.2.31Deinde ait praetor: 'quo ea uia idque iter deterius sit fiat'.
随后,裁判官说:‘致使该道路和该通道变差或变得更差。
hoc siue statim deterior uia sit, siue postea: ad hoc enim pertinent haec uerba 'sit fiat': etenim quaedam sunt talia, ut statim facto suo noceant, quaedam talia, ut in praesentiarum quidem nihil noceant, in futurum autem nocere debeant.
’无论道路是立即变差还是在此之后变差,均适用此规定:因为‘变差’(sit)和‘变得更差’(fiat)这些词正是指的这一点。 因为有些事物具有这样的性质,以至于其行为立即产生危害;而另一些事物则具有这样的性质,即在目前虽无危害,但在将来必然会产生危害。
§43.8.2.32Deteriorem autem uiam fieri sic accipiendum est, si usus ad commeandum corrumpatur, hoc est ad eundum uel agendum, ut, cum plane fuerit, cliuosa fiat uel ex molli aspera aut angustior ex latiore aut palustris ex sicca.
此外,道路变得更差应当如此理解:如果用于往来的使用受到损害,即用于步行或驱驰,以至于原本平坦的道路变得陡峭,或由松软变得粗糙,或由宽变窄,或由干燥变得泥泞。
§43.8.2.33Scio tractatum, an permittendum sit specus et pontem per uiam publicam facere: et plerique probant interdicto eum teneri: non enim oportere eum deteriorem uiam facere.
我知道曾有讨论,是否应当允许穿过公用道路建造水道和桥梁;大多数人赞同此人应受到禁令的拘束:因为他不应当使道路变差。
§43.8.2.34Hoc interdictum perpetuum et populare est condemnatioque ex eo facienda est, quanti actoris intersit.
此禁令是永久性的且属于公益性的,基于此做出的判决赔偿额应当根据原告的利益大小来予以确定。
§43.8.2.35Praetor ait: 'Quod in uia publica itinereue publico factum immissum habes, quo ea uia idue iter deterius sit fiat, restituas'.
裁判官说:‘你在公用道路或公共通道上所做的或投射的东西,致使该道路或该通道变差或变得更差的,你应当予以恢复原状。
§43.8.2.36Hoc interdictum ex eadem causa proficiscitur, ex qua et superius: et tantum interest, quod hoc restitutorium, illud prohibitorium est.
’ 此禁令基于与前述相同的理由而产生;唯一的区别在于,此禁令是恢复原状性的,而前者是禁止性的。
§43.8.2.37Hoc interdicto non is tenetur, qui in uia publica aliquid fecit, sed is, qui factum habet.
依据此禁令,承担责任的不是在公用道路上实施行为的人,而是保有该行为状态的人。
proinde si alius fecit, alius factum habet, is tenetur, qui factum habet: et est hoc utilius, quia is potest restituere, qui factum immissum habet.
因此,如果一人实施了行为,而另一人保有该行为状态,则由保有该行为状态的人承担责任;这更为实用,因为保有该已实施或投射状态的人,才能够予以恢复。
§43.8.2.38Habere eum dicimus, qui utitur et iure possessionis fruitur, siue ipse opus fecit siue ex causa emptionis uel conductionis uel legato uel hereditate uel quo alio modo adquisiit.
我们所说的保有,是指无论自己实施了工程,还是因买卖、租赁、遗赠、继承或任何其他方式取得,正在使用并享有占有权的人。
§43.8.2.39Unde Ofilius putat eum, qui pro derelicto reliquit id opus quod fecit, si uiam publicam corrupit et reliquit, non teneri hoc interdicto: non enim habet quod fecit.
因此,奥菲利乌斯认为,对于抛弃了其所建工程的人,如果他破坏了公用道路后予以抛弃,则不受此禁令拘束:因为他并不保有他所做出的东西。
sed an in eum actio debeat dari, uidebimus.
但是否应当对他提起诉讼,我们将予以审视。
et puto utile interdictum competere, ut, quod in uia publica aedificauit, restituat.
我认为,应当赋予一个补充性禁令,以使他恢复其在公用道路上所建造的建筑物。
§43.8.2.40Si ex fundo tuo arbor in uiam publicam sic ceciderit, ut itineri sit impedimento, eamque pro derelicto habeas, non teneri Labeo scribit: si tamen, inquit, actor sua impensa arborem tollere paratus fuerit, recte tecum acturum interdicto de uia publica reficienda.
如果你土地上的树木落入公用道路,以致阻碍通行,且你将其抛弃,拉贝奥写道,你不承担责任;然而他说,如果原告准备自费清除该树木,他将依据关于修缮公用道路的禁令对你提起诉讼,这是合法的。
sed si pro derelicto non habeas, recte tecum agi hoc interdicto.
但如果你未将其抛弃,则依据此禁令对你起诉是合法的。
§43.8.2.41Idem Labeo scribit, si uicinus meus uiam opere corruperit, quamuis opus, quod fecit, tam mihi quam ipsi utile sit, tamen si is uicinus fundi sui causa id fecerit, me tamen non posse hoc interdicto conueniri: si autem communiter hoc opus fieri curauerimus, utrumque nostrum teneri.
同拉贝奥写道,如果我的邻居因工程破坏了道路,尽管他所做的工程对我及他本人都有益,但如果该邻居是为了他自己的土地而做,我仍不能依据此禁令被诉;但如果我们共同安排了该工程的进行,则我们双方均承担责任。
§43.8.2.42Hoc interdictum locum habet etiam aduersus eum, qui dolo malo fecit, quo minus possideret uel haberet: etenim parem esse condicionem oportet eius, qui quid possideat uel habeat, atque eius, cuius dolo malo factum sit, quo minus possideret uel haberet: et mihi uidetur uera Labeonis sententia.
此禁令同样适用于那些出于恶意而实施行为、从而不再占有或保有该物的人;因为占有或保有某物的人的处境,应当与因其恶意导致不再占有或保有该物的人的处境相同。 在我看来,拉贝奥的观点是正确的。
§43.8.2.43'Restituas' inquit.
他说‘恢复原状’。
restituere uidetur, qui in pristinum statum reducit: quod fit, siue quis tollit id quod factum est uel reponat quod sublatum est.
将事物还原到先前状态的人被视为恢复原状;这可以通过清除已做出的东西或重新放置已被移走的东西来完成。
et interdum suo sumptu: nam si ipse, quo qui interdixit, fecerit, uel iussu eius alius, aut ratum habitum sit quod fecit, ipse suis sumptibus debet restituere: si uero nihil horum interuenit, sed habet factum, tunc dicemus patientiam solam eum praestare debere.
且有时是自费的:因为如果被提起禁令的人自己实施了该行为,或他人依其命令而实施,或者他实施的行为已被追认,他必须自费恢复原状;但如果这些情况均未发生,而他仅仅是保有该已实施的状态,那么我们将说,他只需提供容忍即可。
§43.8.2.44Interdictum hoc non esse temporarium sciendum est: pertinet enim ad publicam utilitatem: condemnatioque ex eo facienda est, quanti actoris intersit tolli quod factum est.
应当知道,此禁令并非临时性的:因为它关乎公共利益;且其判决赔偿额应当根据原告对于拆除已实施行为的利益大小来予以确定。
§43.8.2.45Praetor ait: 'Quo minus illi uia publica itinereue publico ire agere liceat, uim fieri ueto'.
裁判官说:‘禁止施加暴力,以致妨碍该人在公用道路或公共通道上通行或驱驰。 ’

词汇与语法注释

  1. 43.8.2.31sit fiat — 关于裁判官告示中虚拟语气 sit(是)与 fiat(成为)并置的解释。乌尔比安将 sit 解释为行为立即导致道路变差的情况(statim),将 fiat 解释为将来可能导致变差的情况(in futurum)。
  2. 43.8.2.37is, qui factum habet — 带有完成时分词的 habere 结构(factum habet)。此处并非简单的完成时态(已经做),而是指(即使该行为由他人实施)通过占有或使用而“保持该已实施状态”。乌尔比安强调,恢复原状的义务属于当前状态的保有者(qui factum habet),而非最初的行为实施者(qui fecit),因为只有前者才能实际进行恢复。
  3. 43.8.2.43quo qui interdixit — 此处写本存在强烈的受损或混乱嫌疑。从上下文来看,它应当指“被提起禁令的一方(被告)”,但字面直译 quo qui interdixit 的语法结构极为模糊。在法学文本研究中,通常会建议将其校勘为 cum quo interdicitur(与之争讼禁令者)或 in quem interdictum est(被发布禁令者)。此处译文将其理解为“被提起禁令的当事人本人”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §43.8.2.31-43.8.2.45. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:43.8.2.31-43.8.2.45

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。