[IDEM libro trigensimo quarto ad Sabinum. ] §43.20.3.prHoc iure utimur, ut etiam non ad irrigandum, sed pecoris causa uel amoenitatis aqua duci possit.
[同人著《注释萨比努斯》第三十四卷] 我们适用这样一条法律,即引水不仅为了灌溉,而且也可以为了牲畜或美观。
§43.20.3.1Ex flumine aquam ducere plures possunt, ita tamen, ut uicinis non noceant, uel, si angustus amnis sit, etiam ei, qui in alia ripa sit.
数人可从同一河流中引水,但以不损害邻人为限,或者,如果河道狭窄,也不得损害对岸之人。
§43.20.3.2Si aquam ex flumine publico duxeris et flumen recesserit, non potes subsequi flumen, quia ei loco seruitus imposita non sit, quamuis is locus meus sit.
如果你从公共河流引水而河流退缩,你不能追随河流,因为该地方并未设定地役权,即使该地方属于我。
sed si alluuione paulatim accesserit fundo tuo, subsequi potes, quia locus totus fluminis seruiat ductioni.
但如果由于冲积物而逐渐增加到你的土地上,你可以追随它,因为河流的整个地方都服务于引水。
sed si circumfluere coeperit mutato alueo, non potes, quia medius locus non seruiat interruptaque sit seruitus.
然而,如果因河道改变,河流开始绕流,你则不能追随,因为中间的地方不服务于地役权,且地役权已中断。
§43.20.3.3Aqua, quae in riuo nascitur, tacite lucri fit ab eo qui ducit.
在引水渠中自生的水,由引水者默示地获取其利益。
§43.20.3.4Ductus aquae, cuius origo memoriam excessit, iure constituti loco habetur.
起源超出记忆的引水,被视为依法设立。
§43.20.3.5Is, qui aquae cottidianae ius habet, uel fistulam in riuo ponere uel aliud quodlibet facere potest, dummodo ne fundum domino aut aquagium riualibus deterius faciat.
拥有每日引水权的人,既可以在引水渠中放置管道,也可以进行其他任何活动,只要他不使土地对所有者而言恶化,也不使水流对共同使用引水渠的人而言恶化。
§43.20.3.6Si aqua ducatur, supra eam alia aqua per pontem, qui supra riuum factus sit, iure ducitur, dum inferiori riuo non noceatur.
如果已引水,则可通过在引水渠上方架设的桥梁,在合法的法律状态下引另外的水从其上方通过,只要不损害下方的引水渠。