Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §43.20.1.pr-43.20.1.12

日用水与夏用水的区分及引水令状的适用

第 7110 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

基于裁判官的告示,乌尔比安阐述了日用水与夏用水的定义及区分标准、适用告示的水源条件,以及在发生事实错误时的救济。

[ULPIANUS libro septuagensimo ad edictum.
[乌尔比安,于《告示评注》第七十卷。
] §43.20.1.prAit praetor: 'Uti hoc anno aquam, qua de agitur, non ui non clam non precario ab illo duxisti, quo minus ita ducas, uim fieri ueto'.
] 裁判官宣告:“正如你在这一年中,非凭借暴力、非秘密地、非基于请求而从他那里引取了作为争议对象的水,我禁止施加暴力以阻碍你以同样的方式引水。
§43.20.1.1Hoc interdictum prohibitorium et interdum restitutorium est et pertinet ad aquam cottidianam.
” 这一告示是禁止性的,有时也是恢复性的,它适用于日用水。
§43.20.1.2Cottidiana autem aqua non illa est, quae cottidie ducitur, sed ea, qua quis cottidie possit uti, si uellet: quamquam cottidianam interdum hieme ducere non expediat, etsi possit duci.
然而,日用水并非指每天实际引取的水,而是指如果某人愿意,他每天都可以使用的水;尽管有时在冬天引取日用水并不适宜,即便它能够被引取。
§43.20.1.3Duo autem genera sunt aquarum: est cottidiana, est et aestiua.
此外,水有两种:日用水和夏用水。
cottidiana ab aestiua usu differt, non iure.
日用水与夏用水在利用上有所不同,而非在权利上。
cottidiana ea est, quae duci adsidue solet uel aestiuo tempore uel hiberno, etiamsi aliquando ducta non est: ea quoque dicitur cottidiana, cuius seruitus intermissione temporis diuisa est.
日用水是指通常在夏天或冬天连续引取的水,即使有时未被引取;其地役权因时间间隔而被分割的水也称为日用水。
aestiua autem ea est, qua aestate sola uti expedit, sicuti dicimus uestimenta aestiua, saltus aestiuos, castra aestiua, quibus interdum etiam hieme, plerumque autem aestate utamur.
而夏用水是指仅在夏天利用才适宜的水,正如我们所说的夏衣、夏牧场、夏营地,我们有时也在冬天使用它们,但大部分是在夏天。
ego puto probandum ex proposito utentis et ex natura locorum aquam aestiuam a cottidiana discerni: nam si sit ea aqua, quae perpetuo duci possit, ego tamen aestate sola ea utar, dicendum est hanc aquam esse aestiuam: rursum si ea sit aqua, quae non nisi aestate duci possit, aestiua dicetur: et si ea sint loca, quae natura non admittant aquam nisi aestate, dicendum erit recte aestiuam dici.
我认为应当赞同这一观点,即根据使用者的意图和土地的性质来区分夏用水与日用水:因为如果某水是可以永久引取的,但我却仅在夏天使用它,则应当说这种水是夏用水;反之,如果某水非在夏天不能引取,它将被称作夏用水;如果某些地方在性质上非在夏天不接纳水,则应当说它被正确地称为夏用水。
§43.20.1.4Quod autem scriptum est in interdicto: 'uti hoc anno aquam duxisti' hoc est: non cottidie, sed hoc anno uel una die uel nocte.
而在告示中写道的“正如你在这一年中引取了水”,其意思是指:并非每天,而是在这一年中,哪怕仅在一天或一夜。
ergo cottidiana quidem aqua alia est, quae cottidie duci possit, uel hieme uel aestate, etsi aliquo momento temporis ducta sit, aestiua ea, quae cottidie quidem duci possit, uel sola aestate, ducatur autem aestate tantum, non et hieme, non quia non possit et hieme, sed quia non solet.
因此,日用水确实是另一种在冬天或夏天都可以每天引取的水,即使它只是在某个短暂的时刻被引取;夏用水则是那些确实可以每天引取、或者仅在夏天引取,但仅在夏天引取而不在冬天引取的水,这并非因为冬天不能引取,而是因为通常不这样做。
§43.20.1.5Loquitur autem praetor in hoc interdicto de ea aqua sola, quae perennis est: nulla enim alia aqua duci potest, nisi quae perennis est.
然而,裁判官在这一告示中仅针对常流水发言:因为除了常流水之外,不能引取任何其他的水。
§43.20.1.6Quamquam ad perennes aquas dixerimus hoc interdictum pertinere, ad eas tamen perennes pertinet, quae duci possunt.
尽管我们已经说过这一告示适用于常流水,但它仅适用于能够被引取的常流水。
ceterum sunt quaedam, quae, etsi perennes sunt, duci tamen non possunt, ut puta puteales et quae ita sunt summersae, ut defluere extra terram et usui esse non possint.
此外,有些水即使是常流水,也无法被引取,例如井水,以及那些深埋于地下以至于不能流出地面并供使用的水。
sed huiusmodi aquis, quae duci non possint, haustus seruitus imponi potest.
但是,对于这种无法引取的水,可以设定汲水地役权。
§43.20.1.7Haec interdicta de aqua, item de fonte ad eam aquam pertinere uidentur, quae a capite ducitur, non aliunde: harum enim aquarum etiam seruitus iure ciuili constitui potest.
这些关于水以及关于泉水的告示,似乎适用于从水源引取的水,而非从其他地方引取的水:因为对于这些水,也可以根据市民法设立地役权。
§43.20.1.8Caput aquae illud est, unde aqua nascitur: si ex fonte nascatur, ipse fons: si ex flumine uel lacu, prima incilia uel principia fossarum, quibus aquae ex flumine uel ex lacu in primum riuum compelli solent.
水的水源是指产生水的地方:如果产生于泉,则指泉本身;如果产生于河流或湖泊,则指通常用于将水从河流或湖泊引入第一条水道的最初取水口或运河的起点。
plane si aqua sudoribus manando in aliquem primum locum effluere atque ibi apparere incipit, eius hoc caput dicemus, ubi primum emergit.
显然,如果水通过渗漏流出并开始在某个最初的地方显现,我们将称其首次显露的地方为它的水源。
§43.20.1.9Et qualiter sit constitutum ius aquae, dicendum est hoc interdictum locum habere.
而且,无论水权是如何设立的,都应当说该告示有适用的余地。
§43.20.1.10Sed etsi iure aqua non debetur alicui, si tamen iure ducere se putauit, cum non in iure, sed in facto errauit, dicendum est eoque iure utimur, ut interdicto hoc uti possit: sufficit enim, si iure se ducere putauit nec ui nec clam nec precario duxit.
但是,即使在法律上水并不归属于某人,如果他仍认为自己是依法引水,且他并非在法律上而是在事实上发生了错误,那么应当说(且我们采用这一法律规则),他可以使用该告示:因为只要他认为自己是依法引水,且非凭借暴力、非秘密地、非基于请求而引水,即为足矣。
§43.20.1.11Illud quaeritur, utrum ea tantum aqua his interdictis contineatur, quae ad agrum irrigandum pertinet, an uero omnis, etiam ea, quae ad usum quoque et commodum nostrum.
有人提出这样的疑问:是否只有用于灌溉农田的水才包含在这些告示中,还是说所有的水,甚至包括用于我们使用和便利的水也包含其中。
et hoc iure utimur, ut haec quoque contineatur.
我们采用这一法律规则,即后者也包含在内。
propter quod etiam si in urbana praedia quis aquam ducere uelit, hoc interdictum locum habere potest.
因此,即使某人想要引水至城市土地,该告示也可以适用。
§43.20.1.12Praeterea Labeo scribit, etsi quidam ductus aquarum non sit fundi, quia quocumque duci possint, tamen ad hoc interdictum pertinere.
此外,拉贝奥写道,即使某些导水不属于特定土地(因为它们可以被引往任何地方),它仍然与这一告示相关。

词汇与语法注释

  1. 43.20.1.pruti hoc anno aquam, qua de agitur, non ui non clam non precario ab illo duxisti — uti是关系副词,与主句中的ita(见quo minus ita ducas)相呼应,表示方式或程度(“正如你引水一样”)。quo minus并非引导依赖于阻碍动词的从句,而是表示主句uim fieri ueto(“我禁止施加暴力”)的目的或结果(“以便不阻碍你以此种方式引水”)。
  2. 43.20.1.2quamquam cottidianam interdum hieme ducere non expediat — 让步连词quamquam在此处与虚拟语气expediat连用。古典拉丁语中quamquam通常接直陈语气,但在帝国时期及法学著作的晚期拉丁语中,它经常接虚拟语气以表示让步(“尽管……”)。
  3. 43.20.1.10eoque iure utimur, ut interdicto hoc uti possit — 紧随习惯表达eoque iure utimur(“且我们采用这一法律规则”)之后的ut从句充当结果从句,表明了该规则的具体应用结果(“以至于他可以使用这一告示”)。
  4. 43.20.1.12non sit fundi — fundi是表示性质或归属的属格(“属于土地的”、“附随于土地的”),意指这种导水并非作为从属物专属于特定土地(fundus)的地役权。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §43.20.1.pr-43.20.1.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:43.20.1.pr-43.20.1.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。