[ULPIANUS libro septuagensimo ad edictum.
[乌尔比安,于《告示评注》第七十卷。
] §43.20.1.13Idem Labeo scribit, etiamsi praetor hoc interdicto de aquis frigidis sentiat, tamen de calidis aquis interdicta non esse deneganda: namque harum quoque aquarum usum esse necessarium: nonnumquam enim refrigeratae usum irrigandis agris praestant.
] 相同的拉贝奥写道,即使裁判官在这一告示中考虑的是冷水,但关于温水的告示也不应被拒绝:因为这些水的利用也是必需的;因为有时温水经冷却后,能为灌溉农田提供效用。
his accedit, quod in quibusdam locis et cum calidae sunt, irrigandis tamen agris necessariae sunt, ut Hierapoli: constat enim apud Hierapolitanos in Asia agrum aqua calida rigari.
此外,在某些地方,即使水是温的,但对于灌溉农田也是必需的,例如在希拉波利斯:因为众所周知,在亚洲的希拉波利斯人中,土地是用温水灌溉的。
et quamuis ea sit aqua, quae ad rigandos non sit necessaria, tamen nemo ambiget his interdictis locum fore.
而且,即使它是灌溉所不必需的水,也无人会怀疑这些告示是有适用余地的。
§43.20.1.14Siue autem intra urbem sit aqua siue extra urbem, hoc interdicto locus erit.
此外,无论水是在城市内部还是城市外部,这一告示都将适用。
§43.20.1.15Illud tamen hic intellegendum est eodem modo praetorem duci aquam iussisse, quo ducta est hoc anno.
然而,在此必须理解的是,裁判官命令引水的方式,与在这一年中实际引水的方式相同。
proinde neque amplioris modi, neque alia permississe potest uideri.
因此,他不能被视为许可了更大量的引水或不同的引水。
quare si alia aqua sit, quam quis uelit ducere, quam hoc anno duxit, uel eadem, per aliam tamen regionem uelit ducere, impune ei uis fiet.
为此,如果某人想要引取的不是他在这一年中引取的同一水源的水,或者虽然是同一水源的水,但他想要通过另一区域引取,那么针对他施加暴力将不会受到惩罚。
§43.20.1.16Illud Labeo dicit omnes partes illius fundi, in quem loci aqua ducitur, eiusdem numero esse.
拉贝奥说,水被引入的那个土地的所有部分,都属于同一个整体。
ergo et si forte actor confinem agrum emerit et ex agro, in quem hoc anno aquam duxerit, postea fundi empti nomine uelit aquam ducere, ita demum eum recte hoc interdicto (ut de itinere actuque) uti putant, ut semel in suum ingressus inde egredi qua uelit possit, nisi ei nocitum sit, ex quo aquam ducit.
因此,即使原告偶然购买了相邻的土地,且在此后,他想要以所购土地的名义,从他这一年中引水的土地中引水,他们认为,只有当他一旦进入了自己的土地,并能从那里向他所希望的方向引出水时,他才能正当地使用这一告示(如同关于通行和驱赶牲畜的告示一样),除非对他从中引水的对象造成了损害。
§43.20.1.17Item quaeritur, si quis aquae, quam hoc anno ducebat, aliam aquam admiscuerit, an impune prohibeatur.
同样有人提出疑问:如果某人在他这一年中引用的水中混入了其他的水,是否可以合法地阻止他。
et extat Ofilii sententia existimantis recte eum prohiberi, sed eo loci, in quo primum aquam aliam in riuum admittit: et Ofilius in tota aqua recte eum prohiberi ait.
对此有奥菲里乌斯的观点,他认为他被阻止是正当的,但仅限于他首次将其他水引入水渠的那个地方:但奥菲里乌斯又说,他在整条水源上被阻止也都是正当的。
ego Ofilio adsentio non posse diuidi, quia non potest ita in parte uis fieri, ut non in tota aqua fiat.
我同意奥菲里乌斯的看法,即水无法被分割,因为对部分施加暴力而不影响整体水流是不可能的。
§43.20.1.18Trebatius, cum amplior numerus pecoris ad aquam appelletur, quam debet appelli, posse uniuersum pecus impune prohiberi, quia iunctum pecus ei pecori, cui adpulsus debeatur, totum corrumpat pecoris adpulsum.
特雷巴蒂乌斯认为,当被驱赶去饮水的牲畜数量超过了应当驱赶的数量时,可以合法地阻止整群牲畜,因为与拥有饮水权的牲畜混合在一起的整群牲畜,使整个驱赶行为归于无效。
§43.20.1.19Marcellus autem ait, si quis ius habens pecoris ad aquam appellendi plura pecora adpulserit, non in omnibus pecoribus eum prohibendum: quod est uerum, quia pecora separari possunt.
但马尔切鲁斯说,如果拥有将牲畜赶去饮水之权利的人赶了更多的牲畜,不应对所有的牲畜都予以阻止;这是正确的,因为牲畜是可以被分开的。
§43.20.1.20Aristo putat eum demum interdictum hoc habere, qui se putat suo iure uti, non eum, qui scit se nullum ius habere et utitur.
阿里斯托认为,只有那些认为自己是在行使自身权利的人才享有这一告示,而那些明知自己没有任何权利却仍在使用的人则不享有。
§43.20.1.21Idem ait eum, qui hoc anno aquam duxerit nec ui nec clam nec precario et eodem anno uitiose usus est, recte tamen hoc interdicto usurum: quod referri ad id tempus, quod sine uitio fuerit: esse enim uerum hoc anno non ui non clam non precario usum.
同一位作者说,如果某人在这一年中非凭借暴力、非秘密地、非基于请求而引水,但在同一年中以有瑕疵的方式使用,他仍能正当地使用该告示:这应当关联于那段没有瑕疵的时期;因为在这一年中非凭借暴力、非秘密地、非基于请求而使用,确属事实。
§43.20.1.22Quaesitum est, si quis ante annum aquam duxit, deinde sequenti tempore, hoc est intra annum, aqua influxerit ipsa sibi me non ducente, an hoc interdicto locus sit.
有人提出疑问:如果某人在一年以前引了水,然后在此后的时期内,即在这一年之内,在我未引水的情况下,水自己流了进来,该告示是否有适用余地。
et refert Seuerus Ualerius competere ei hoc interdictum, quasi duxisse uideatur, licet penitus prospicientibus non uidetur iste duxisse.
塞维鲁·瓦莱里乌斯报告说,该告示适用于他,就好像他引了水一样,尽管对于严格审视之人而言,他并不被视为引了水。
§43.20.1.23Item quaeritum est, si quis, dum putat tertio quoque die habere se ius aquae ducendae, duxerit una die, an recte et sine captione possessoris recte duxisse uideatur, ut hoc interdictum habeat: ait enim praetor: 'uti hoc anno aquam duxisti' id est alternis diebus.
同样有人提出疑问:如果某人认为自己每三天有权引一次水,却在某一天引了水,他是否被视为正当地且在对占有者无损害的情况下引了水,从而享有该告示:因为裁判官说“正如你在这一年中引了水”,其意思是指隔天引水。
Illud autem nihil interest, utrum quinto die aqua debeatur an alternis diebus an cottidie ei, qui hoc interdicto uti uelit: nam cum sufficiat uel uno die hoc anno aquam duxisse, nihil refert, qualem aquae ductum habens duxerit: dum, si quis, cum quinto quoque die uteretur, quasi alternis diebus ducens interdixerit, nihil ei prodesse uidetur.
然而,对于想要使用该告示的人来说,水是每五天、隔天还是每天归其所有,这并无任何区别:因为既然在这一年中哪怕只有一天引水就已足够,那么他以何种导水权引水便无关紧要:但如果某人在每五天使用一次的情况下,却像隔天引水那样请求告示,这似乎对他毫无益处。
§43.20.1.24Praeterea illud sciendum est, si, cum aquam duxisses, aduersarius te prohibuerit, deinde tu interim ius aquae ducendae amiseris, in restitutionem hoc uenire, ut tibi praestetur per hoc interdictum quod amisisti: et hoc uerum puto.
此外应当知晓的是,如果当你引水时,对手阻止了你,而在此期间你失去了导水权,那么你所失去的权利应当通过该告示予以恢复,这属于原状恢复的范畴:我认为这是正确的。