[ULPIANUS libro sexagensimo octauo ad edictum. ] §43.12.1.11In flumine publico factum accipere debemus, quidquid in aqua fiat: nam si quid extra factum sit, non est in flumine factum: et quod in ripa fiat, non uidetur in flumine factum.
[乌尔比安《告示注解》第68卷] 我们应当将在公共河流中所做的事理解为在水中所做的任何事;因为如果在其外侧做了某事,便不是在河流中做出的,而在堤岸上所做的事,也不被认为是在河流中做出的。
§43.12.1.12Non autem omne, quod in flumine publico ripaue fit, coercet praetor, sed si quid fiat, quo deterior statio et nauigatio fiat.
然而,裁判官并非限制在公共河流或其堤岸上所做的一切事情,而仅限于做了某事从而导致停泊处和航行变差的情况。
ergo hoc interdictum ad ea tantum flumina publica pertinet, quae sunt nauigabilia, ad cetera non pertinet.
因此,本禁令仅适用于那些可航行的公共河流,而不适用于其他河流。
sed Labeo scribit non esse iniquum etiam si quid in eo flumine, quod nauigabile non sit, fiat, ut exarescat uel aquae cursus impediatur, utile interdictum competere 'ne uis ei fiat, quo minus id opus, quod in alueo fluminis ripaue ita factum sit, ut iter cursus fluminis deterior sit fiat, tollere demoliri purgare restituere uiri boni arbitratu possit'.
但拉贝奥写道,即使在不可航行的河流中做了某事,导致其干涸或水流受阻,适用一项准禁令也是公平的,即:“不得对他施加暴力,以阻止他能够根据一个诚实人的裁决,拆除、毁坏、疏浚或恢复在河床或堤岸上如此建造的、致使河流水流路径变差或被变差的工程。
§43.12.1.13Stationem dicimus a stando: is igitur locus demonstratur, ubicumque naues tuto stare possunt.
” 我们将“停泊处”之名源于“停留”;因此,凡是船只能够安全停泊的任何地方,即是指该场所。
§43.12.1.14Ait praetor: 'iterque nauigii deterius fiat'.
裁判官说:“且船只的航道变差。
hoc pro nauigatione positum est: immo nauigium solemus dicere etiam ipsam nauem, iter ergo nauigio potest et sic accipi 'iter naui deterius fiat'.
”这是用来代替“航行”的;甚至,我们通常也把船只本身称为“nauigium”,因此“船只的航道”也可以被这样理解,即“船只的通路变差”。
nauigii appellatione etiam rates continentur, quia plerumque et ratum usus necessarius est.
在“船只”的名称下,也包含木筏,因为很多时候木筏的使用也是必不可少的。
si pedestre iter impediatur, non ideo minus iter nauigio deterius fit.
如果步行道路受阻,并不因此妨碍船只航道变差之成立。
§43.12.1.15Deterior statio itemque iter nauigio fieri uidetur, si usus eius corrumpatur uel difficilior fiat aut minor uel rarior aut si in totum auferatur.
停泊处以及船只的航道,在下述情况下被认为变差:其使用受到损害,或变得更加困难,或范围变小、使用频率变低,或者完全被剥夺。
proinde siue deriuetur aqua, ut exiguior facta minus sit nauigabilis, uel si dilatetur, aut diffusa breuem aquam faciat, uel contra sic coangustetur, et rapidius flumen faciat, uel si quid aliud fiat quod nauigationem incommodet difficilioremue faciat uel prorsus impediat, interdicto locus erit.
因此,无论是因引水导致水量变小而变得更难航行,还是因河道变宽、水流分散而导致水深变浅,或者相反,因河道变窄而导致水流变急,或者做了任何其他使航行不便、更加困难或完全受阻的事,均适用本禁令。
§43.12.1.16Labeo scribit non esse dandam exceptionem ei, qui interdicto conuenitur: 'aut nisi ripae tuendae causa factum sit', sed ita excipiendum ait: 'extra quam si quid ita factum sit, uti de lege fieri licuit'.
拉贝奥写道,不应当给被提起禁令诉讼的人提供如下抗辩:“或者除非是为了保护堤岸而做出的”,但他认为应当这样提出抗辩:“除依照法律允许的方式做出的情况外”。
§43.12.1.17Si in mari aliquid fiat, Labeo competere tale interdictum: 'ne quid in mari inue litore' 'quo portus, statio iterue nauigio deterius fiat'.
如果在海中做了某事,拉贝奥认为适用如下禁令:“不得在海中或海岸上做任何事,从而使港口、停泊处或船只的航道变差。
§43.12.1.18Sed et si in flumine publico, non tamen nauigabili fiat, idem putat.
” 即使在公共的但不可航行的河流中做出了某事,他亦持有相同看法。
§43.12.1.19Deinde ait praetor: 'Quod in flumine publico ripaue eius fiat siue quid in id flumen ripamue eius immissum habes, quo statio iterue nauigio deterior sit fiat, restituas'.
接着裁判官说:“在公共河流或其堤岸上所做的事,或者你向该河流或其堤岸投放了某物,从而导致停泊处或船只的航道变差或被变差的,你应当予以恢复。
§43.12.1.20Superius interdictum prohibitorium est, hoc restitutorium, ad eandem causam pertinens.
” 前一项禁令是禁止性的,这一项是恢复性的,涉及同一事由。
§43.12.1.21Iubetur autem is, qui factum uel immissum habet, restituere quod habet, si modo id quod habet stationem uel nauigium deterius faciat.
而对于保持已建造状态或已投放状态的人,仅在保持之物导致停泊处或航行变差的情况下,才被命令恢复其所保持之物的原状。
§43.12.1.22Haec uerba 'factum habes' uel 'immissum habes' ostendunt non eum teneri, qui fecit uel immisit, sed qui factum immissum habet.
“保持已建造状态”或“保持已投放状态”这些词语表明,承担责任的不是建造或投放的人,而是保持已建造或已投放状态的人。
denique Labeo scribit, si auctor tuus aquam deriuauerit, et hoc interdicto, si ea tu utaris.
最后,拉贝奥写道,如果你的前手引走了水,而你在使用该水,则你应当适用本禁令。