[ULPIANUS libro sexagensimo septimo ad edictum. ] §43.1.1.prUideamus, de quibus rebus interdicta competunt.
[乌尔比安:《告示注解》第六十七卷] 让我们看一看,关于哪些事务可以准予告示。
et sciendum est interdicta aut de diuinis rebus aut de humanis competere.
应当知道,告示或关于神事,或关于人事而准予。
diuinis, ut de locis sacris uel de locis religiosis.
关于神事者,如关于圣地或宗教场所的告示。
de rebus hominum interdicta redduntur aut de his, quae sunt alicuius, aut de his, quae nullius sunt.
关于人事,告示在属于某人的财产上,或在不属于任何人的财产上发给。
quae sunt nullius, haec sunt: liberae personae, de quibus exhibendis ducendis interdicta competunt.
不属于任何人的财产如下:自由人,关于对其进行出示或带领,可以准予告示。
quae sunt alicuius, haec sunt aut publica aut singulorum.
属于某人的财产,或为公有,或为个人所有。
publica: de locis publicis, de uiis deque fluminibus publicis.
公有者:关于公共场所、公道以及公共河流。
quae autem singulorum sunt, aut ad uniuersitatem pertinent, ut interdictum quorum bonorum, aut ad singulas res, ut est interdictum uti possidetis, de itinere actuque.
而属于个人所有者,或关系到财产总值,如“占有遗产”告示(quorum bonorum),或关系到个别物,如“保持占有”告示(uti possidetis),以及关于通行和驱赶牲畜权。
§43.1.1.1Interdictorum autem tres species sunt, exhibitoria prohibitoria restitutoria: sunt tamen quaedam interdicta et mixta, quae et prohibitoria sunt et exhibitoria.
此外,告示有三种:出示性告示、禁止性告示、恢复原状性告示;然而,也有一些告示是混合性的,它们既是禁止性的也是出示性的。
§43.1.1.2Interdictorum quaedam in praesens, quaedam in praeteritum referuntur: in praesens, ut uti possidetis: in praeteritum, ut de itinere actuque, de aqua aestiua.
有些告示适用于现在,有些适用于过去:适用于现在者,如“保持占有”告示;适用于过去者,如关于通行和驱赶牲畜权,以及关于夏季用水。
§43.1.1.3Interdicta omnia licet in rem uideantur concepta, ui tamen ipsa personalia sunt.
虽然所有告示似乎在形式上被设定为对物的,但在其实质效力上它们是对人的。
§43.1.1.4Interdictorum quaedam annalia sunt, quaedam perpetua.
告示有些是限期一年的,有些是永久的。