[UENULEIUS libro sexto interdictorum. ] §42.8.25.prSi fraudator fideiussori suo scienti acceptum tulerit, si et reus non ignorauerit, uterque tenebitur, si minus, is qui scierit.
如果诈害者(债务人)向其明知的保证人进行债务免除,而主债务人也并非不知情,则两者都将承担责任;如果非如此(主债务人不知情),则只有知情者承担责任。
si tamen ille, cui acceptum factum est, soluendo non sit, uidendum est, an in reum, etiamsi ignorauerit, actio danda sit, quia ex donatione capit.
然而,如果获得免除的人无力偿还,我们必须看,即使主债务人不知情,是否也应当对他提起诉讼,因为他是通过赠与获得利益的。
contra si reo scienti acceptum latum sit, fideiussor quoque, si et ipse scierit, tenebitur: si uero ignorauerit, numquid non aeque actio in eum dari debeat, quoniam magis detrimentum non patitur, quam lucrum faciat? in duobus autem reis par utriusque causa est.
相反,如果债务免除是向明知的主债务人作出的,而保证人自己也知情,保证人也将承担责任;但如果保证人不知情,是否也同样不应当对他提起诉讼,因为他只是避免了损失,而不是获得了利益? 但在两个主债务人的情况下,两者的地位是平等的。
§42.8.25.1Si a socero fraudatore sciens gener accepit dotem, tenebitur hac actione et, si restituerit eam, desinit dotem habere: nec quicquam emancipatae diuortio facto restituturum Labeo ait, quia haec actio rei restituendae gratia, non poenae nomine daretur ideoque absolui solet reus, si restituerit.
如果女婿从其明知在进行诈害的岳父处接受了嫁妆,他将根据本诉讼承担责任,如果他退还了嫁妆,他便不再拥有该嫁妆;拉贝奥说,在离婚时,他无需向被免除家父权的妻子退还任何东西,因为该诉讼是为了恢复财产,而不是为了施加惩罚,因此,被告如果退还了财产,通常会被宣告无罪。
sed si priusquam creditores cum eo experirentur, reddiderit filiae dotem iudicio dotis nomine conuentus, nihilo minus eum hac actione teneri Labeo ait nec ullum regressum habiturum ad mulierem: sin uero sine iudice, uidendum, an ulla repetitio competat ei.
但拉贝奥说,如果在债权人起诉他之前,他因嫁妆诉讼而被起诉并已将嫁妆退还给女儿,他仍将根据本诉讼承担责任,并且对该妇女没有任何追偿权。 但如果是未经裁判而退还的,则须看他是否有任何返还请求权。
quod si is ignorauerit, filia autem scierit, tenebitur filia: si uero uterque scierit, uterque tenebitur.
但如果女婿不知情,而女儿知情,则女儿将承担责任;如果两者都知情,则两者都将承担责任。
at si neuter scierit, quidam existimant nihilo minus in filiam dandam actionem, quia intellegitur quasi ex donatione aliquid ad eam peruenisse, aut certe cauere eam debere, quod consecuta fuerit se restituturam: in maritum autem, qui ignorauerit, non dandam actionem, non magis quam in creditorem, qui a fraudatore quod ei deberetur acceperit, cum is indotatam uxorem ducturus non fuerit.
但如果两者都建立在不知情的基础上,有些人认为仍应针对女儿提起诉讼,因为她被视为如同通过赠与获得了某种东西,或者至少她应当保证,她将退还其所获得的东西;而对于不知情的丈夫,则不应提起诉讼,这就像不能对从诈害者处获得其应得债权的债权人提起诉讼一样,因为他本来就不会娶一个没有嫁妆的妻子。
§42.8.25.2Item si extraneus filiae familiae nomine fraudandi causa dotem dederit, tenebitur maritus, si scierit: aeque mulier: nec minus et pater, si non ignorauerit, ita ut caueat, si ad se dos peruenerit, restitui eam.
同样,如果是第三人为了诈害的目的,以家内女儿的名义给予了嫁妆,如果丈夫知情,他将承担责任;妻子也同样如此;父亲如果也非不知情,也同样承担责任,只要他保证,如果嫁妆到了他手中,应当予以退还。
§42.8.25.3Si procurator ignorante domino, cum sciret debitorem eius fraudandi cepisse consilium, iussit seruo ab eo accipere, hac actione ipse tenebitur, non dominus.
如果管理人在本人不知情的情况下,明知其债务人有诈害的意图,却命令奴隶从其那里收受偿付,他本人将根据本诉讼承担责任,而不是本人。
§42.8.25.4Non solum autem ipsam rem alienatam restitui oportet, sed et fructus, qui alienationis tempore terrae cohaerent, quia in bonis fraudatoris fuerunt, item eos, qui post inchoatum iudicium recepti sint: medio autem tempore perceptos in restitutionem non uenire.
不仅应当退还被转让的财产本身,还应当退还转让时附着于土地上的果实,因为它们属于诈害者的财产;同样,也包括诉讼开始后收割的果实;但在中间期间内收获的果实则不属于退还范围。
item partum ancillae per fraudem alienatae medio tempore editum in restitutionem non uenire, quia in bonis non fuerit.
同样,在中间期间内由诈害转让的女奴所生的子女也不属于退还范围,因为这并不存在于财产中。
§42.8.25.5Proculus ait, si mulier post alienationem conceperit et antequam ageretur, pepererit, nullam esse dubitationem, quin partus restitui non debeat: si uero, cum alienaretur, praegnas fuerit, posse dici partum quoque restitui oportere.
普罗库鲁斯说,如果女奴在转让后怀孕并在起诉前生产,毫无疑问,该子女不应退还;但如果她在被转让时已经怀孕,则可以说该子女也应当退还。
§42.8.25.6Fructus autem fundo cohaesisse non satis intellegere se Labeo ait, utrum dumtaxat qui maturi an etiam qui inmaturi fuerint, praetor significet: ceterum etiamsi de his senserit, qui maturi fuerint, nihilo magis possessionem restitui oportere.
至于果实附着于土地这一点,拉贝奥说,他并不十分明白法官所指的是仅限于成熟的果实,还是也包括未成熟的果实;此外,即使法官指的是成熟的果实,其占有也绝不应更予以退还。
nam cum fundus alienaretur, quod ad eum fructusque eius attineret, unam quandam rem fuisse, id est fundum, cuius omnis generis alienationem fructus sequi: nec eum, qui hiberno habuerit fundum centum, si sub tempus messis uindemiaeue fructus eius uendere possit decem, idcirco duas res, id est fundum centum et fructus decem eum habere intellegendum, sed unam, id est fundum centum, sicut is quoque unam rem haberet, qui separatim solum aedium uendere possit.
因为当土地被转让时,就土地及其果实而言,它是一个单一的物,即土地,果实随同各种土地的转让而转移。 在冬天拥有一百价值的土地的人,如果在收获或葡萄采摘期临近时能以十的价格出售其果实,不能因此被理解为拥有两个物——即一百价值的土地和十价值的果实——而是一个物,即一百价值的土地,就像那些能够单独出售房屋地基的人也同样只拥有一个物一样。
H §42.8.25.7aec actio etiam in ipsum fraudatorem datur, licet Mela non putabat in fraudatorem eam dandam, quia nulla actio in eum ex ante gesto post bonorum uenditionem daretur et iniquum esset actionem dari in eum, cui bona ablata essent.
这一诉讼也可以针对诈害者本人提起,尽管梅拉认为不应针对诈害者提起,因为在财产变卖后,不能根据其先前的行为对他提起任何诉讼,而且对一个财产已被剥夺的人提起诉讼是不公平的。
si uero quaedam disperdidisset, si nulla ratione reciperari possent, nihilo minus actio in eum dabitur et praetor non tam emolumentum actionis intueri uidetur in eo, qui exutus est bonis, quam poenam.
但如果他已经挥霍了某些东西,并且无法以任何方式收回,那么仍将对他提起诉讼,而法官在对待一个被剥夺了财产的人时,似乎看到的不是诉讼的实益,而是惩罚。