[ULPIANUS libro sexagensimo quarto ad edictum. ] §42.6.1.prSciendum est separationem solere impetrari decreto praetoris.
[乌尔比安,第64卷,《告示评注》] 应当知道,遗产分离通常是通过裁判官的法令获得的。
§42.6.1.1Solet autem separatio permitti creditoribus ex his causis: ut puta debitorem quis Seium habuit: hic decessit: heres ei extitit Titius: hic non est soluendo: patitur bonorum uenditionem: creditores Seii dicunt bona Seii sufficere sibi, creditores Titii contentos esse debere bonis Titii et sic quasi duorum fieri bonorum uenditionem.
然而,基于以下原因,通常允许债权人进行遗产分离:例如,某人以塞尤斯为债务人,后者去世,提蒂乌斯成为其继承人;此人不具有偿债能力,并听任其财产被变卖;塞尤斯的债权人声称,塞尤斯的财产对他们而言已经足够,提蒂乌斯的债权人应当对提蒂乌斯的财产感到满足,从而使财产变卖如同分为两部分进行。
fieri enim potest, ut Seius quidem soluendo fuerit potueritque satis creditoribus suis uel ita semel, etsi non in assem, in aliquid tamen satisfacere, admissis autem commixtisque creditoribus Titii minus sint consecuturi, quia ille non est soluendo aut minus consequantur, quia plures sunt hic.
因为这完全是可能的:塞尤斯本身具有偿债能力,并且能够对其债权人进行充分的清偿,或者即便不能全额清偿,至少也能一次性进行部分清偿;但如果允许提蒂乌斯的债权人加入并混同,那么由于提蒂乌斯不具有偿债能力,塞尤斯的债权人所能获得的就会减少,或者由于此处的债权人人数增加,他们所能获得的也会减少。
est igitur aequissimum creditores Seii desiderantes separationem audiri impetrareque a praetore, ut separatim quantum cuiusque creditoribus praestetur.
因此,听取请求分离的塞尤斯债权人的诉求,并从裁判官处获得许可,以便分别向各方债权人支付应给付的份额,这是极具公平性的。
§42.6.1.2Ex contrario autem creditores Titii non impetrabunt separationem: nam licet alicui adiciendo sibi creditorem creditoris sui facere deteriorem condicionem.
相反,提蒂乌斯的债权人将无法获得分离:因为允许任何人通过为自己增加债权人来使其原债权人的处境恶化。
atqui igitur adiit hereditatem debitoris mei, non faciet meam deteriorem condicionem adeundo, quia licet mihi separationem impetrare, suos uero creditores onerauit, dum adiit hereditatem quae soluendo non est, nec poterunt creditores eius separationem impetrare.
然而,因此,即使他继承了我的债务人的遗产,他也不会通过继承使我的处境恶化,因为我被允许申请获得分离;但他通过继承不具有偿债能力的遗产,增加了他自己债权人的负担,而他的债权人将无法获得分离。
§42.6.1.3Sciendum est autem, etiamsi obligata res esse proponatur ab herede iure pignoris uel hypothecae, attamen, si hereditaria fuit, iure separationis hypothecario creditori potiorem esse eum, qui separationem impetrauit: et ita Seuerus et Antoninus rescripserunt.
但应当知道,即使假设继承人已根据质权或抵押权法将该物设定了担保,然而,若该物原属于遗产,则根据分离法,获得分离的人优先于抵押权债权人;塞维鲁和安东尼努斯也曾以此作出了批复。
§42.6.1.4Sed etiam aduersus fiscum et municipes impetraretur separatio.
而且,即使针对国库和地方自治体,也可以获得分离。
§42.6.1.5Quaesitum est, an interdum etiam heredis creditores possunt separationem impetrare, si forte ille in fraudem ipsorum adierit hereditatem.
有人提出疑问:如果继承人恰好是为了欺诈其自身的债权人而继承了遗产,那么该继承人的债权人有时是否也可以获得分离?
sed nullum remedium est proditum: sibi enim imputent, qui cum tali contraxerunt: nisi si extra ordinem putamus praetorem aduersus calliditatem eius subuenire, qui talem fraudem commentus est: quod non facile admissum est.
但并没有规定任何救济手段:因为与这样的人缔结合同的人应当归咎于自己;除非我们认为裁判官会在特别程序中,针对设计此类欺诈的继承人的狡黠行为提供救济,但这并不容易被采纳。
§42.6.1.6Sed si quis suspectam hereditatem dicens compulsus fuerit adire et restituere hereditatem, deinde non sit cui restituat, ex quibus casibus solet hoc euenire. et ipsi quidem desideranti succurri sibi aduersus creditores hereditarios subueniemus: hoc et diuus Pius rescripsit, ut perinde testatoris bona uenirent, atque si adita hereditas non fuisset.
但是,如果有人声称遗产债务过重,而被强迫继承并移交该遗产,随后又没有可以移交的对象——这种情况通常由于这些原因而发生——如果他本人确实请求针对遗产债权人给予救济,我们将予以救济;神圣的皮乌斯也曾批复,应当如同未继承遗产一般,变卖遗言人的财产。
creditoribus quoque huiusmodi heredis desiderantibus hoc idem praestandum puto, licet ipse non desiderauit, ut quasi separatio quaedam praestetur.
我认为,对于此类继承人的债权人,如果他们提出请求,即使继承人本人未作请求,也应当给予同样的优待,以便提供一种类似于分离的救济。
§42.6.1.7Item uideamus, si quis heres parenti extiterit, cum esset impubes, deinde intra pubertatem decesserit et substituti bona ueneant, qui impuberis hereditatem adiit, an patris creditores possint separationem impetrare.
同样,让我们来看,如果某人在未成年时继承了其父祖的遗产,随后在成年之前去世,而继承了该未成年人遗产的替代继承人的财产被变卖,父亲的债权人是否可以申请获得分离。
et puto posse: hoc amplius puto etiam impuberis creditores posse separationem aduersus creditores heredis eius impetrare.
我认为可以;而且,我认为未成年人的债权人也可以针对该替代继承人的债权人申请获得分离。
§42.6.1.8Secundum haec uideamus, si Primus Secundum heredem scripserit, Secundus Tertium et Tertii bona ueneant, qui creditores possint separationem impetrare.
根据这些规则,让我们来看,如果普里穆斯指定塞昆杜斯为继承人,塞昆杜斯指定特尔蒂乌斯为继承人,而特尔蒂乌斯的财产被变卖,哪些债权人可以申请获得分离。
et putem, si quidem Primi creditores petant, utique audiendos et aduersus Secundi et aduersus Tertii creditores: si uero Secundi creditores petant, aduersus Tertii utique eos impetrare posse, aduersus Primi autem non posse.
我认为,如果普里穆斯的债权人提出请求,无论是针对塞昆杜斯还是针对特尔蒂乌斯的债权人,他们当然都应当被听取;但如果是塞昆杜斯的债权人提出请求,他们确实可以针对特尔蒂乌斯的债权人获得分离,但不能针对普里穆斯的债权人获得。
in summa Primi quidem creditores aduersus omnes impetrare possunt separationem, Secundi creditores aduersus Primi non possunt, aduersus Tertii possunt.
总之,普里穆斯的债权人可以针对所有人获得分离,塞昆杜斯的债权人不能针对普里穆斯的债权人获得,但可以针对特尔蒂乌斯的债权人获得。