Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §42.6.1.9-42.6.1.18

军事特有财产与遗产分离权的限制及丧失

第 6990 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本章节论述了家子的军事特有财产在债权人之间的分离可行性、因更改债务意图或接受担保而丧失分离权、财产混同或时间届满对分离的限制、以及必要继承人(解放奴隶)的分离权。

[ULPIANUS libro sexagensimo quarto ad edictum. ] §42.6.1.9Si filii familias bona ueneant, qui castrense peculium habet, an separatio fiat inter castrenses creditores ceterosque, uideamus.
如果拥有特有财产(军事特有财产)的家子财产被变卖,让我们来看看,在军事特有财产的债权人与其他债权人之间是否进行分离。
simul ergo admittentur, dummodo, si qui cum eo contraxerunt, antequam militaret, fortasse debeant separari: quod puto probandum.
因此,他们将被同时接纳,只要在他们当中,如果有在其实行兵役前与其缔结合同的人,或许他们应当被分离:我认为这一点应当被采纳。
ergo qui ante contraxerunt, si bona castrensia distrahantur, non possunt uenire cum castrensibus creditoribus.
因此,那些在此前缔结合同的人,在军事特有财产被变卖时,不能与军事特有财产的债权人一同参与。
item si quid in rem patris uersum est, forte poterit et creditori contradici, ne castrense peculium inquietet, cum possit potius cum patre experiri.
同样,如果有任何财产已归入父亲的财产,或许也可以对债权人提出异议,使其不惊动军事特有财产,因为他大可向父亲提起诉讼。
§42.6.1.10Illud sciendum est eos demum creditores posse impetrare separationem, qui non nouandi animo ab herede stipulati sunt.
应当知道,只有那些非基于更改债务之意图而向继承人取得约定的债权人,才能申请获得分离。
ceterum si eum hoc animo secuti sunt, amiserunt separationis commodum (quippe cum secuti sunt nomen heredis) nec possunt iam se ab eo separare, qui quodammodo eum elegerunt.
相反,如果是基于这种意图而依附于他,他们便丧失了分离的利益(因为他们依附于继承人的名义),并且由于在某种程度上选择了他,他们现在不能再使自己与他分离。
sed et si usuras ab eo ea mente quasi eum eligendo exegerunt, idem erit probandum.
但是,如果他们也是怀着这种意图,仿佛在选择他一样,向他收取了利息,也应当采纳同样的规则。
§42.6.1.11Item quaeritur, si satis acceperunt ab eo, an impetrent separationem.
同样,有人提出疑问,如果他们从继承人处接受了充分的担保,是否能获得分离。
et non puto: hi enim secuti sunt eum.
我认为不能:因为这些人已经依附于他。
forte quem mouebit: quid ergo, si satis non idoneum acceperunt? et sibi imputent, cur minus idoneos fideiussores accipiebant.
或许有人会问:那么,如果他们接受了不充足的担保呢? 那也应该归咎于他们自己,为什么接受了不够合格的保证人。
§42.6.1.12Praeterea sciendum est, posteaquam bona hereditaria bonis heredis mixta sunt, non posse impetrari separationem: confusis enim bonis et unitis separatio impetrari non poterit.
此外应当知道,在遗产与继承人的财产混同之后,便不能获得分离:因为财产一旦混同并合一,就无法获得分离。
quid ergo si praedia extent uel mancipia uel pecora, uel aliud quod separari potest? hic utique poterit impetrari separatio nec ferendus est, qui causatur bona contributa, cum praedia contribui non possint, nisi ita coniunctae possessiones et permixtae propriis, ut impossibilem separationem effecerint: quod quidem perraro contingere potest.
那么,如果土地、奴隶、牲畜或任何其他可以被分离的财产仍然存在呢? 在此,当然可以获得分离,且不应容忍有人借口资产已经合并,因为土地不能合并,除非占有已被如此结合并与自有财产混同,以至于使分离变得不可能:而这确实极少发生。
§42.6.1.13Quod dicitur post multum temporis separationem impetrari non posse, ita erit accipiendum, ut ultra quinquennium post aditionem numerandum separatio non postuletur.
所谓经过很长时间后便不能申请获得分离,应当这样理解:即自继承遗产起计算,超过五年便不得请求分离。
§42.6.1.14De his autem omnibus, an admittenda separatio sit nec ne, praetoris erit uel praesidis notio, nullius alterius, hoc est eius, qui separationem indulturus est.
至于所有这些事项,是否应当允许分离,属于裁判官或行省总督的管辖权,而不属于其他任何人,也就是说,属于准予分离之人的管辖。
§42.6.1.15Si quis pignus ab herede acceperit, non est ei concedenda separatio, quasi eum secutus sit: neque enim ferendus est, qui qualiterqualiter, eligentis tamen mente, heredis personam secutus est.
如果有人向继承人接受了质权,则不应准予他分离,仿佛他已经依附于他;因为无论以何种方式,只要是怀着选择的意图而依附于继承人的人,都是不应被容忍的。
§42.6.1.16Quaesitum est, si forte sint plures creditores, quidam secuti heredem, quidam non secuti, et hi, qui heredem secuti non sunt, impetrauerint separationem, an eos secum admittant, qui secuti sunt.
有人提出疑问,如果恰好有若干债权人,其中一些人依附于继承人,另一些人没有依附,而那些没有依附继承人的人申请获得了分离,他们是否将那些依附于继承人的人与自己一同接纳。
et putem nihil eis prodesse: hos enim cum creditoribus heredis numerandos.
我认为这对他们毫无益处:因为这些人应当被列入继承人的债权人之中。
§42.6.1.17Item sciendum est uulgo placere creditores quidem heredis, si quid superfuerit ex bonis testatoris, posse habere in suum debitum, creditores uero testatoris ex bonis heredis nihil.
同样应当知道,普遍认为:如果立遗言人的财产有任何剩余,继承人的债权人确实可以将其用于抵偿自己的债权;但立遗言人的债权人则不能从继承人的财产中获得任何东西。
cuius rei ratio illa est, quod qui impetrauit separationem, sibi debet imputare suam facilitatem, si, cum essent bona idonea heredis, illi maluerint bona potius defuncti sibi separari, heredis autem creditoribus hoc imputari non possit.
其原因在于:申请获得分离的人必须归咎于自己的轻率,如果当继承人的财产充足时,他们却更倾向于为自己分离死者的财产,而这并不能归咎于继承人的债权人。
at si creditores defuncti desiderent, ut etiam in bonis heredis substituantur, non sunt audiendi: separatio enim, quam ipsi petierunt, eos ab istis bonis separauit.
但如果死者的债权人请求在继承人的财产中也获得交替受偿,则不应听取他们的诉求:因为他们自己请求的分离,已将他们与这部分财产隔离开来。
si tamen temere separationem petierunt creditores defuncti, impetrare ueniam possunt, iustissima scilicet ignorantiae causa allegata.
然而,如果死者的债权人鲁莽地请求了分离,如果能陈述极其正当的不知情之理由,他们是可以获得宽免的。
§42.6.1.18Item sciendum est necessarium heredem seruum cum libertate institutum impetrare posse separationem, scilicet ut, si non attigerit bona patroni, in ea causa sit, ut ei quidquid postea adquisierit separetur: sed et si quid ei a testatore debetur.
同样应当知道,被赋予自由而指定的奴隶即必要继承人可以获得分离,也就是说,如果他没有触碰保护人的财产,他将处于这样一种状况:他在此后所取得的任何财产都为他分离出来;而且如果立遗言人对他欠有任何债务,也同样如此。

词汇与语法注释

  1. 42.6.1.9simul ergo admittentur — 主语未明确说明,但指前句中的军事特有财产债权人与其他债权人(castrenses creditores ceterique),意指他们不加区分地共同参与分配。
  2. 42.6.1.10non nouandi animo — “nouandi”是及物动词“nouare”(更改债务)的动名词属格,修饰夺格的“animo”(意图),表示“非基于更改债务之意图”(即无意消灭旧债以成立新债),用以修饰“stipulati sunt”的方式。
  3. 42.6.1.12nisi ita coniunctae possessiones — 连词“nisi”引导例外情况(“除非”)。必须补足省略的动词“esse”以构成“coniunctae [sunt]”和“permixtae [sunt]”。后面的“ut”引导结果从句,搭配虚拟语气“effecerint”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §42.6.1.9-42.6.1.18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:42.6.1.9-42.6.1.18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。