[PAULUS libro quinquagesimo octauo ad edictum. ] §42.5.6.prSi non expedierit pupillo hereditatem parentis retinere, praetor bona defuncti uenire permittit, ut quod superauerit pupillo restituatur.
[保罗,《告示注解》第五十八卷] 如果保留父母的遗产对被监护人并无益处,裁判官允许变卖死者的财产,以便将剩余部分返还给被监护人。
§42.5.6.1Si pupillus, antequam abstineret, aliquid gesserit, seruandum est, utique si bona fide gessit.
如果被监护人在放弃遗产之前,曾进行了某种行为,只要他是善意行为的,该行为即应予以维持。
§42.5.6.2Quid ergo, si quibusdam creditoribus soluit, deinde bona uenierint? si quaeratur, an repetitio sit, ex causa id statuendum Iulianus ait, ne alterius aut neglegentia aut cupiditas huic, qui diligens fuit, noceat.
那么,如果他向某些债权人进行了清偿,随后财产被变卖,情况又如何? 如果追问是否存在追回权,尤里安认为,应当根据具体案情来决定,以免他人的怠慢或贪婪损害了这个尽到注意义务的人。
quod si utroque instante tibi gratificatus tutor soluit, aequum esse aut prius eandem portionem mihi quaeri aut communicandum quod accepisti: et hoc Iulianus ait.
但是,如果在我们双方都在催促时,监护人为了讨好你而向你清偿,尤里安也认为,要么应当先为我谋求同等的份额,要么应当分享你所收到的份额,这才是公平的。
apparet autem loqui eum, si ex bonis paternis solutum sit.
然而,显而易见,他所说的是从父亲的财产中进行清偿的情况。
quid ergo, si aliunde pupillus soluerit? reddi ei debebit nec ne? et utrum a creditore an ex hereditate? Scaeuola noster ait, si aliquid sit in bonis, deducendum ex hereditate solidum exemplo eius, qui gessit negotia: sed si nihil sit in bonis, non esse iniquum aduersus creditorem dandam repetitionem quasi indebiti soluti.
那么,如果被监护人从其他渠道进行了清偿,是否应当返还给他? 是向债权人追回,还是从遗产中扣除? 我们的斯卡埃沃拉认为,如果遗产中还有财产,应当仿照事务管理者的先例,从遗产中全额扣除;但如果遗产中已无财产,那么针对债权人给予如同非债清偿般的追回权,并非不公平。