[IULIANUS libro quinto digestorum. ] §42.1.60.prQuaesitum est, cum alter ex litigatoribus febricitans discessisset et iudex absente eo pronuntiasset, an iure uideretur pronuntiasse.
[尤里安,学说汇纂第五卷] 有人提出疑问:当诉讼当当方之一因发热而离去,且法官在其缺席的情况下作出判决时,该判决在法律上是否应被视为有效宣告。
respondit: morbus sonticus etiam inuitis litigatoribus ac iudice diem differt.
回答:即使诉讼当事人和法官均不情愿,重病也会使期日延期。
sonticus autem existimandus est, qui cuiusque rei agendae impedimento est.
而凡是阻碍任何事务进行的病,都应当被视为重病。
litiganti porro quid magis impedimento est, quam motus corporis contra naturam, quem febrem appellant? igitur si rei iudicandae tempore alter ex litigatoribus febrem habuit, res non uidetur iudicata.
此外,对于诉讼当事人而言,还有什么比被称为“发热”的违背自然的身体动摇更具阻碍性的呢? 因此,如果在判决案件之时,诉讼当事方之一处于发热状态,则案件不被视为已判决。
potest tamen dici esse aliquam et febrium differentiam: nam si quis sanus alias ac robustus tempore iudicandi leuissima febre correptus fuerit, aut si quis tam ueterem quartanam habeat, ut in ea omnibus negotiis superesse soleat, poterit dici morbum sonticum non habere.
然而,也可以说发热之间也有所不同:因为如果一个在其他方面健康且强壮的人,在裁判之时仅患有极轻微的发热,或者如果有人患有如此慢性的四日疟,以至于在发热期间他通常仍能应付所有事务,则可以说他并未患有重病。