[IDEM libro quarto de omnibus tribunalibus. ] §42.1.59.prIn summa sufficiet, si expresserit iudex summam in sententia soluique iusserit uel praestari uel quo alio uerbo hoc significauerit.
[同上,论所有审判所第四卷] 总之,如果法官在判决中明示了金额,并命令予以支付或履行,或者用其他词语表示了这一意思,即为已足。
§42.1.59.1Amplius est rescriptum, etsi in sententia non sit summa adiecta, si tamen is qui petit summam expresserit et iudex ait: 'solue, quod petitum est' uel 'quantum petitum est', ualere sententiam.
此外,还有敕答规定,即使判决中未附加金额,但如果请求人明示了金额,且法官说“支付所请求的数额”或“按所请求的额度支付”,则该判决有效。
§42.1.59.2Qui sortis quidem condemnationem faciunt, de usuris autem ita pronuntiant 'usurae si quae competunt' uel 'quae competunt, ut praestentur', non recte pronuntiant: debent enim de usuris quoque cognoscere et certam facere condemnationem.
那些虽对本金作出了判罪宣告,但对利息却如此宣告——“若有任何到期利息”或“使到期利息得以履行”的人,其宣告并不正确;因为他们也必须对利息进行审理,并使判罪宣告归于确定。
§42.1.59.3Si quis ex edicto peremptorio post mortem sit condemnatus, non ualet sententia, quia morte rei peremptorium soluitur.
如果有人在死后根据终局告示被判罪,该判决无效,因为终局告示因被告的死亡而消灭。
ideoque, ut in re integra, de causa notio praestabitur et quod optimum patuerit, statuetur.
因此,如同在未决状态下一样,将对案件进行审理,并以最合适的方式作出裁决。