[PAULUS libro sexto ad Plautium. ] §42.1.19.prInter eos, quibus ex eadem causa debetur, occupantis melior condicio est nec deducitur, quod eiusdem condicionis hominibus debetur, sicuti fit in de peculio actione: nam et hic occupantis melior est causa.
[保罗,《普劳提乌斯注解》第六卷] 在基于同一原因而对之负有债务的人之中,先诉者的地位更优,且不扣除对具有相同地位之人所负的债务,正如在特有财产之诉中所发生的那样;因为在此处,先诉者的诉由也更优。
sed et si cum patre patronoue agetur, non est deducendum aes alienum, maxime quod eiusdem condicionis personis debebitur, ut liberis libertis.
但即使针对父亲或保护人提起诉讼,也不得扣除债务,尤其是对具有相同地位之人(如子女或解放自由人)将要负担的债务。
§42.1.19.1Is quoque, qui ex causa donationis conuenitur, in quantum facere potest condemnatur et quidem is solus deducto aere alieno: et inter eos, quibus ex simili causa pecunia debetur, occupantis potior erit causa.
因赠与原因而被诉之人,亦仅在其有能力履行的限度内被判决,且确实只有他在扣除了债务之后才如此;在基于类似原因而对之负有金钱债务的人之中,先诉者的诉由将更优先。
immo nec totum quod habet extorquendum ei puto: sed et ipsius ratio habenda est, ne egeat.
不仅如此,我认为不应将其拥有的全部财产都强行剥夺;但也必须考虑到他自身,免得他陷于贫困。