Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §41.4.7.pr-41.4.7.8

占有的延续与土地取得时效的各项要件

第 6809 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

尤里安根据各种案例,就特定情况下的长期占有和取得时效的成立要件作出了法律解答,包括占有的延续、并入邻地时的时效期间以及重新占有他人土地时的瑕疵等。

[IULIANUS libro quadragensimo quarto digestorum. ] §41.4.7.prQui fundum pro emptore possidebat, antequam diutinam possessionem impleret, decessit: serui, qui in possessionem relicti fuerant, discesserunt relinquendae eius gratia: quaesitum est, an nihilo minus heredi tempus longae possessionis procedere potest.
[尤里安著《学说汇纂》第四十四卷]\n\n一个作为买受人占有土地的人,在完成长期占有之前去世了;留在占有中的奴隶为了放弃该占有而离去。 有人提出疑问,长期占有的时间是否仍可为继承人继续计算。
respondit etiam discedentibus seruis hoc tempus heredi procedere.
他回答说,即使奴隶离去,这段时间仍为继承人继续计算。
§41.4.7.1Si fundum Cornelianum pro emptore longa possessione capiam et partem ex uicini fundo ei adiciam, utrum eam quoque partem reliquo tempore pro emptore capiam an integro statuto tempore? respondi: partes, quae emptioni fundi adiciuntur, propriam ac separatam condicionem habent, et ideo possessionem quoque earum separatim nancisci oportere et longam possessionem earum integro statuto tempore impleri.
\n\n如果我作为买受人通过长期占有取得科尔内留斯土地,并将邻人土地的一部分并入其中,我是通过剩余的时间还是通过法定的完整时间来作为买受人取得该部分? 他回答说:并入土地买卖中的部分具有其自身且独立的法律状况,因此也必须单独取得其占有,并且其长期占有须在法定的完整时间内完成。
§41.4.7.2Seruus meus Titio mandauit, ut fundum ei emeret, eique manumisso Titius possessionem tradidit: quaesitum est, an longa possessione caperet.
\n\n我的奴隶委托提丢斯为他购买一片土地,提丢斯在奴隶被释放后将占有移交给该人:有人提出疑问,该人是否通过长期占有取得它。
respondit, si seruus meus mandauerit Titio, ut fundum emeret, et manumisso ei Titius fundum tradiderit, cum putaret peculium ei concessum esse uel etiam cum ignoraret peculium concessum non esse, nihilo minus seruum diutina possessione capere, quia aut scit seruus peculium sibi concessum non esse aut scire debet et per hoc similis est ei, qui se creditorem esse simulat.
他回答说,如果我的奴隶委托提丢斯购买土地,且提丢斯在奴隶被释放后将土地移交给该人,尽管提丢斯认为特有财产已授予该人,或者即使提丢斯不知道该特有财产未被授予,该奴隶仍不能通过长期占有取得,因为奴隶要么知道该特有财产未授予自己,要么应当知道,并因此类似于假装自己是债权人的人。
quod si scierit Titius peculium manumisso concessum non esse, donare potius quam indebitum fundum soluere intellegendus est.
但是,如果提丢斯知道该特有财产并未授予被释放的人,则应理解为他是赠与,而不是交付非债的土地。
§41.4.7.3si tutor rem pupilli subripuerit et uendiderit, usucapio non contingit, priusquam res in potestatem pupilli redeat: nam tutor in re pupilli tunc domini loco habetur, cum tutelam administrat, non cum pupillum spoliat.
\n\n如果监护人偷窃并卖掉了被监护人的财产,在财产重新回到被监护人支配之前,不发生取得时效;因为监护人在被监护人的财产上被视为处于所有人的地位,是在他管理监护事务时,而不是在他掠夺被监护人时。
§41.4.7.4qui bona fide alienum fundum emit et possessionem eius amisit, deinde eo tempore adprehendisset, quo scit rem alienam esse, non capiet longo tempore, quia initium secundae possessionis uitio non carebit, nec similis est ei, qui emptionis quidem tempore putat fundum uendentis esse, sed cum traditur, scit alienum esse: cum enim semel amissa fuerit possessio, initium rursus reciperatae possessionis spectari oportet.
\n\n善意买受他人土地并失去其占有的人,如果随后在明知该土地属于他人的时间重新占有了它,他将无法通过长期占有取得之,因为第二次占有的开始并非没有瑕疵;他也不同于那些在购买时确实认为土地属于出卖人、但在交付时知道属于他人的人:因为一旦失去占有,就必须考虑重新恢复的占有的开始。
quare si eo tempore redhibeatur homo, quo emptor scit alienum esse, usucapio non contingit, quamuis antequam uenderet, in ea causa fuerit, ut usucaperet.
因此,如果奴隶在买受人明知其属于他人的时候被退还,即使在卖出之前买受人处于可以取得时效的状态,也不发生取得时效。
idem iuris est in eo, qui de fundo deiectus possessionem per interdictum recuperauit, sciens iam alienum esse.
对于被从土地上驱逐、在明知土地已属于他人的情况下通过令状收回占有的人,适用同样的法律规则。
§41.4.7.5qui sciens emit ab eo, quem praetor ut suspectum heredem deminuere uetuit, usu non capiet.
\n\n明知而向被裁判官因涉嫌可疑继承人而禁止处分财产之人购买的人,不能通过时效取得。
§41.4.7.6Procurator tuus si fundum, quem centum aureis uendere poterat, addixerit triginta aureis in hoc solum, ut te damno adficeret, ignorante emptore, dubitari non oportet, quin emptor longo tempore capiat: nam et cum sciens quis alienum fundum uendidit ignoranti, non interpellatur longa possessio.
\n\n如果你的代理人仅仅为了给你造成损失,在买受人不知情的情况下,将本来可以卖出一百金币的土地以三十金币卖给他人,毫无疑问,该买受人将通过长期占有取得该土地;因为即使有人明知而将他人的土地卖给不知情的人,长期占有也不会被中断。
quod si emptor cum procuratore collusit et eum praemio corrupit, quo uilius mercaretur, non intellegetur bonae fidei emptor nec longo tempore capiet: et si aduersus petentem dominum uti coeperit exceptione rei uoluntate eius uenditae, replicationem doli utilem futuram esse.
但如果买受人与代理人共谋,并用报酬贿赂他以便更便宜地买下,他将不被视为善意买受人,也不能通过长期占有取得;并且,如果他开始针对请求返还的所有人使用‘基于其意愿而卖出之物’的抗辩,恶意的再抗辩将是有效的。
§41.4.7.7Furtiua res non intellegitur redisse in domini potestatem, quamuis possideret eam, si modo ignorauerit subreptam sibi esse: si igitur seruum, qui tibi subreptus erat, ignoranti tibi tuum esse pignori dedero et soluta pecunia cum Titio uendidero, Titius usucapere non poterit.
\n\n盗窃物不被理解为已重新回到所有人的支配下,即使所有人占有了它,只要他不知道该物是从他那里被偷走的;因此,如果你被偷走的奴隶,由我出质给不知该奴隶属于你自己的你,并在债务清偿后,我将该奴隶卖给提丢斯,提丢斯将无法通过时效取得。
§41.4.7.8Liber homo, qui bona fide nobis seruit, isdem modis ex re nostra adquirit nobis, quibus per seruum nostrum adquirere solemus: quare sicut traditione, ita usucapione rem nostram faciemus interueniente libera persona, et si peculii nomine, quod nos sequi debet, emptio contracta fuerit, etiam ignorantes usucapiemus.
\n\n善意为我们服务的自由人,通过我们的财产为我们取得,其方式与我们通常通过自己的奴隶取得的方式相同;因此,正如通过交付一样,通过自由人的介入而进行的取得时效,我们也使该物成为我们的,并且如果是以应当归属于我们的特有财产的名义缔结了买卖合同,即使我们不知情,我们也将通过时效取得。

词汇与语法注释

  1. 41.4.7.prrelinquendae eius gratia — 代词 ‘eius’ 为阴性单数属格,在语境中指代省略的阴性名词 ‘possessionis’(占有),意为“为了放弃该占有”。或者,联系到前文的 ‘decessit’(去世),也可以理解为指代 ‘hereditatis’(继承财产),但鉴于语境在解释奴隶离去导致的事实上占有的中断,将其理解为占有的放弃更为通说。
  2. 41.4.7.2nihilo minus seruum diutina possessione capere — 该处在抄本传抄中缺失了否定词 ‘non’,但紧随其后的原因从句(‘quia aut scit...’)指出了恶意(“因为奴隶知道或应当知道特有财产未授予自己”),因此在实质内容上必须理解为“不通过时效取得(non capere)”。在法学研究中,通常将其校订并阅读为 ‘nihilo minus <non> capere’。
  3. 41.4.7.4idem iuris est in eo, qui de fundo deiectus possessionem per interdictum recuperauit, sciens iam alienum esse — 短语 ‘idem iuris est’(适用同样的法律规则)的指代对象。在此处,继前文的“不发生取得时效(usucapio non contingit)”之后,适用不利的结论(即无法通过时效取得)。即使被从土地上驱逐的人(deiectus)通过令状收回了占有,如果在收回时明知该土地属于他人(sciens iam alienum esse),则不认定占有的连续性,新的占有开始被视为有瑕疵,从而否定取得时效。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §41.4.7.pr-41.4.7.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:41.4.7.pr-41.4.7.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。