[IDEM libro sexto epistularum. ] §41.3.21.prEi, a quo fundum pro herede diutius possidendo capturus eram, locaui eum: an ullius momenti eam locationem existimes, quaero: quod si nullius momenti existimas, an durare nihilo minus usucapionem eius fundi putes.
[同上,《书信集》第六卷] 我向那个人出租了土地,而我本可以通过作为继承人占有更长时间而从他那里取得该土地;我想请问,你是否认为该租赁具有任何效力? 如果认为没有效力,你是否认为该土地的时效取得仍继续进行?
item quaero, si eidem uendidero eum fundum, quid de his causis, de quibus supra quaesii, existimes.
同样,如果我向同一个人出售该土地,对于我上面所问的这些问题,你有什么看法?
respondit: si is, qui pro herede fundum possidebat, domino eum locauit, nullius momenti locatio est, quia dominus suam rem conduxisset: sequitur ergo, ut ne possessionem quidem locator retinuerit, ideoque longi temporis praescriptio non durauit.
解答:如果作为继承人占有土地的人,将土地出租给所有人,则该租赁是无效的,因为所有人承租了属于自己的财产。 因此,结果是出租人甚至未能保持占有,所以长期取得时效未能继续。
in uenditione idem iuris est, quod in locatione, ut emptio suae rei consistere non possit.
在买卖中适用与租赁相同的法律规则,即购买自己的财产不能成立。