[IDEM libro sexto epistularum. ]
[同上、書簡集第6巻] 相続人としてより長く占有することによって土地を時効取得するはずであった相手に、私はその土地を賃貸した。
§41.3.21.prEi, a quo fundum pro herede diutius possidendo capturus eram, locaui eum: an ullius momenti eam locationem existimes, quaero: quod si nullius momenti existimas, an durare nihilo minus usucapionem eius fundi putes.
その賃貸借に何らかの効力があると考えるか、尋ねたい。 そして、もし効力がないと考えるならば、それでもなおその土地の時効取得が継続すると考えるか。
item quaero, si eidem uendidero eum fundum, quid de his causis, de quibus supra quaesii, existimes.
同様に、もし私が同じ人にその土地を売却した場合、上に尋ねたこれらの事項についてどう考えるかを尋ねる。
respondit: si is, qui pro herede fundum possidebat, domino eum locauit, nullius momenti locatio est, quia dominus suam rem conduxisset: sequitur ergo, ut ne possessionem quidem locator retinuerit, ideoque longi temporis praescriptio non durauit.
回答:もし相続人として土地を占有していた者が、所有者にそれを賃貸したならば、その賃貸借は無効である。 なぜなら、所有者が自分の物を賃借したことになるからである。 したがって、賃貸人は占有すら維持しなかったことになり、それゆえに長期時効は継続しなかった。
in uenditione idem iuris est, quod in locatione, ut emptio suae rei consistere non possit.
売却においても、賃貸借におけるのと同様の法理が適用され、自己の物の買入れは成立し得ない。