[IDEM libro quinto decimo ad Plautium. ] §41.3.15.prSi is, qui pro emptore possidebat, ante usucapionem ab hostibus captus sit, uidendum est, an heredi eius procedat usucapio: nam interrumpitur usucapio, et si ipsi reuerso non prodest, quemadmodum heredi eius proderit? sed uerum est eum in sua uita desisse possidere, ideoque nec postliminium ei prodest, ut uideatur usucepisse.
[同上,《普劳提乌斯评注》第十五卷] 如果一个作为买受人占有财产的人在取得时效完成前被敌人俘虏,必须探讨取得时效是否为其继承人继续进行:因为取得时效已被中断,如果对他本人回来后都没有助益,又怎么会对他的继承人有助益呢? 但真实的情况是,他在生前已停止了占有,因此即使是归还权也无法帮助他被视为已通过时效取得。
quod si seruus eius, qui in hostium potestate est, emerit, in pendenti esse usucapionem Iulianus ait: nam si dominus reuersus fuerit, intellegi usucaptum: si ibi decesserit, dubitari, an per legem Corneliam ad successores eius pertineat.
可是,如果处于敌人支配下的人的奴隶购买了财产,尤里安认为取得时效处于未决状态:因为如果主人归来,则被理解为已通过时效取得;如果他死在敌人那里,则有疑问:通过《科尔内利法》这是否归属于他的继承人。
Marcellus posse plenius fictionem legis accipi.
马尔切鲁斯认为,该法律的拟制可以被更宽泛地接受。
quemadmodum enim postliminio reuersus plus iuris habere potest in his, quae serui egerunt, quam his, quae per se uel per seruum possidebat, cum ad hostes peruenit.
因为通过归还权回来的人,在奴隶们所做的事情上,怎么可能比他在落入敌人手中时自己占有或通过奴隶占有的事情上拥有更多的权利呢?
nam hereditatem in quibusdam uice personae fungi receptum est.
因为人们承认,在某些事务中,遗产起到了替代人格的作用。
ideoque in successoribus locum non habere usucapionem.
因此,在继承人那里,不存在取得时效中断的余地。
§41.3.15.1Si seruus, quem possidebam, fugerit, si pro libero se gerat, uidebitur a domino possideri: sed hoc tunc intellegendum est, cum, si adprehensus fuerit, non sit paratus pro sua libertate litigare: nam si paratus sit litigare, non uidebitur a domino possideri, cui se aduersarium praeparauit.
如果我占有的奴隶逃跑了,若他表现得像个自由人,他仍将被视为由主人占有:但这应当理解为,只有当他在被抓获时,没有准备好为自己的自由提起诉讼:因为如果他准备好提起诉讼,他就不会被视为由主人占有,因为他已使自己准备好成为主人的对手。
§41.3.15.2Si quis bona fide possidens ante usucapionem amissa possessione cognouerit esse rem alienam et iterum nanciscatur possessionem, non capiet usu, quia initium secundae possessionis uitiosum est.
如果任何善意占有人在取得时效完成前失去了占有,并在得知该物属于他人之后重新取得占有,他将不能通过时效取得,因为第二次占有的开始是有瑕疵的。
§41.3.15.3Si ex testamento uel ex stipulatu res debita nobis tradatur, eius temporis existimationem nostram intuendam, quo traditur, quia concessum est stipulari rem etiam quae promissoris non sit.
如果根据遗嘱或问答契约应交付给我们的物被交付了,应当考量我们在交付那一时刻的认识,因为即便是对于不属于允诺人的物,也是允许通过问答契约进行约定的。