[IULIANUS libro quadragensimo quarto digestorum. ] §41.2.38.prQui absenti seruo scribit, ut in libertate moretur, non eam mentem habet, ut statim uelit serui possessionem dimittere, sed magis destinationem in id tempus conferre, quo seruus certior factus fuerit.
[尤里安,《学说汇纂》第四十四卷] 向不在身边的奴隶写信允许其保持自由状态的人,并无立即放弃对该奴隶占有的意图,而是更倾向于将该决定推迟到奴隶得知此事之时。
§41.2.38.1Si quis possessionem fundi ita tradiderit, ut ita demum cedere ea dicat, si ipsius fundus esset, non uidetur possessio tradita, si fundus alienus sit.
如果有人在交付土地占有时声称,仅在土地属于他自己时他才退出该占有,那么如果该土地属于他人,则不视为已交付占有。
hoc amplius existimandum est possessiones sub condicione tradi posse, sicut res sub condicione traduntur neque aliter accipientis fiunt, quam condicio exstiterit.
此外,应当认为,占有可以附条件交付,正如物可以附条件交付且只有在条件成就时才归受领人所有一样。
§41.2.38.2Si is, qui Titio seruum uendiderat, heredi eius eum tradiderit, poterit heres rerum hereditariarum possessionem per eum adprehendere, quia non seruus iure hereditario, sed actio ex empto ad eum peruenit: nam et si ex stipulatu uel ex testamento seruus testatori debitus fuisset et heres eum accepisset, non prohiberetur rerum hereditariarum possessionem per eundem adquirere.
如果将奴隶卖给提修斯的人,把该奴隶交付给了提修斯的继承人,则继承人将能够通过该奴隶取得继承财产的占有,因为通过继承权传给继承人的不是奴隶本身,而是基于买卖的诉权:因为即使该奴隶是基于口头协定或遗言而欠下被继承人的,且继承人接受了该奴隶,也不妨碍继承人通过同一奴隶取得继承财产的占有。