[IDEM libro nono decimo digestorum. ] §41.2.20.prSi quis rem, quam utendam dederat, uendiderit emptorique tradi iusserit nec ille tradiderit, alias uidebitur possessione dominum interuertisse, alias contra.
[同上,作于《学说汇纂》第十九卷] 如果有人出卖了他已给与他人使用的物,并命令将其交付给买受人,而彼未予交付,则在某些情况下他将被视为剥夺了所有人的占有,而在另一些情况下则相反。
nam nec tunc quidem semper dominus amittit possessionem, cum reposcenti ei commodatum non redditur: quid enim si alia quaepiam fuit iusta et rationabilis causa non reddendi, non utique ut possessionem eius interuerteret?
因为,即使在所有人要求退还而借用物未被退还时,所有人也并不总是失去占有。 因为,如果存在某种其他正当且合理的、绝非为了剥夺其占有而不予退还的理由,那又将如何呢?