Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §41.2.13.pr-41.2.13.13

沉没物的占有丧失与占有合并的适用

第 6711 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

论述了因海难沉没的石头的民事所有权与占有之关系,以及在买卖、继承、嫁妆、使用借贷和遗赠等法律关系中,占有合并(合并前手的占有期间)的适用条件及占有瑕疵的影响。

[IDEM libro septuagensimo secundo ad edictum. ] §41.2.13.prPomponius refert, cum lapides in Tiberim demersi essent naufragio et post tempus extracti, an dominium in integro fuit per id tempus, quo erant mersi.
[同前,第七十二卷告示注解] 蓬波尼乌斯报告说,当石头因海难沉入台伯河并于一段时间后被捞出时,在它们沉没的这段时间里,所有权是否保持完整。
ego dominium me retinere puto, possessionem non puto, nec est simile fugitiuo: namque fugitiuus idcirco a nobis possideri uidetur, ne ipse nos priuet possessione: at in lapidibus diuersum est.
我认为我保留了所有权,但不认为保留了占有;这与逃亡奴隶的情况并不相似:因为逃亡奴隶之所以被视为由我们占有,是为了防止他自己剥夺我们的占有;但在石头的情况下,情况则不同。
§41.2.13.1Cum quis utitur adminiculo ex persona auctoris, uti debet cum sua causa suisque uitiis: denique addimus in accessione de ui et clam et precario uenditoris.
当任何人利用前手身份的辅助(占有合并)时,他必须连同其自身的原因和瑕疵一并利用之:因此,我们在占有合并中也加入了出卖人的暴力、隐秘和使用借贷的瑕疵。
§41.2.13.2Praeterea quaeritur, si quis hominem uenditori redhibuerit, an accessione uti possit ex persona eius.
此外,有人提出疑问:如果有人将奴隶退还给卖主,他是否可以利用其身份的占有合并。
et sunt qui putent non posse, quia uenditionis est resolutio redhibitio: alii emptorem uenditoris accessione usurum et uenditorem emptoris, quod magis probandum puto.
有人认为不能,因为退还是买卖的解除;另一些人则认为买受人将利用出卖人的占有合并,而出卖人将利用买受人的占有合并,我认为后一种观点更值得赞同。
§41.2.13.3Si liber homo uel alienus seruus, cum bona fide seruirent, comparauerint et alii adquisierint possessionem, neque liberum neque serui dominum debere uti accessione.
如果一个自由人或他人的奴隶,在善意服侍期间,取得了某物并将占有转移给他人,则无论该自由人还是该奴隶的主人,都不应当利用占有合并。
§41.2.13.4Quaesitum est, si heres prius non possederat, an testatoris possessio ei accedat.
有人提出疑问:如果继承人此前未曾占有,被继承人的占有是否会合并于他。
et quidem in emptoribus possessio interrumpitur, sed non idem in heredibus plerique probant, quoniam plenius est ius successionis quam emptionis: sed suptilius est quod in emptorem, et in heredem id quoque probari.
确实,在买受人之间,占有是被中断的,但大多数人认为在继承人之间并非如此,因为继承权比买受权更为完整;但更为严密的是,在买受人身上被认可的规则,在继承人身上也同样被认可。
§41.2.13.5Non autem ea tantum possessio testatoris heredi procedit, quae morti fuit iniuncta, uerum ea quoque, quae umquam testatoris fuerit.
但是,不仅是被继承人死亡时所享有的占有会过渡给继承人,而且被继承人曾经享有的任何占有也都同样会过渡。
§41.2.13.6In dote quoque si data res fuerit uel ex dote recepta, accessio dabitur uel marito uel uxori.
在嫁妆中,如果给付了某物或者从嫁妆中收回了某物,占有合并也将给予丈夫或妻子。
§41.2.13.7Si is, qui precario concessit, accessione uelit uti ex persona eius cui concessit, an possit, quaeritur.
如果准许使用借贷的人希望利用被准许人的身份进行占有合并,有人提出疑问他是否可行。
ego puto eum, qui precario concessit, quamdiu manet precarium, accessione uti non posse: si tamen receperit possessionem rupto precario, dicendum esse accedere possessionem eius temporis, quo precario possidebatur.
我认为准许使用借贷的人,只要使用借贷关系存续,就不能利用占有合并;但如果在使用借贷终止后收回了占有,则应当认为,该在使用借贷期间被占有的时间的占有应当予以合并。
§41.2.13.8Ex facto quaeritur, si quis manumissus ex causa peculiari habeat rem non concesso sibi peculio, deinde dominus uelit retracta possessione accessione uti, an possit.
根据事实提出疑问:如果一个获得解放的人,因特有财产的原因持有一物,但特有财产并未准许归他所有,随后主人收回占有并希望利用占有合并,他是否可行。
et placuit non esse dandam hanc accessionem, quae clam habita est.
一致认为,不应给予这种隐秘持有的占有合并。
§41.2.13.9Praedone possidente si iussu iudicis res mihi restituta sit, accessionem esse mihi dandam placuit.
在不法占有人占有期间,如果根据法官的命令将物归还给我,一致认为应当给予我占有合并。
§41.2.13.10Sed et legatario dandam accessionem eius temporis, quo fuit apud testatorem, sciendum est.
但也必须知道,受遗赠人也应当被给予该物在被继承人处之时间的占有合并。
an heredis possessio ei accedat, uideamus: et puto, siue pure siue sub condicione fuerit relictum, dicendum esse id temporis, quo heres possedit ante existentem condicionem uel restitutionem rei, legatario proficere.
让我们看看继承人的占有是否合并于他;我认为,无论遗赠是无条件的还是附条件的,都应当认为,在条件成就或物归还之前继承人占有的时间对受遗赠人有利。
testatoris autem semper proderit legatario, si legatum uere fuit uel fideicommissum.
但如果是真正的遗赠或信托遗赠,被继承人的占有将总是对受遗赠人有利。
§41.2.13.11Sed et is, cui res donata est, accessione utetur ex persona eius qui donauit.
而且,获得赠与物的人也将利用赠与人身份的占有合并。
§41.2.13.12Accessiones in eorum persona locum habent, qui habent propriam possessionem: ceterum accessio nemini proficit, nisi ei qui ipse possedit.
占有合并仅在拥有自己占有的人的身份中发生;此外,占有合并对任何人都没有好处,除非他自己曾占有过。
§41.2.13.13Praeterea ne uitiosae quidem possessioni ulla potest accedere: sed nec uitiosa ei, quae uitiosa non est.
此外,任何占有都不能合并于有瑕疵的占有;但有瑕疵的占有也不能合并于无瑕疵的占有。

词汇与语法注释

  1. §41.2.13.prego dominium me retinere puto — 在“对格加不定式”(A.C.I.)结构中,尽管主句主语(ego)与不定式的逻辑主语一致,却明确给出了对格代词 me。这表明乌尔比安是在回应蓬波尼乌斯的报告(Pomponius refert...)时,有意强调并区别他个人的法律意见。
  2. §41.2.13.4sed suptilius est quod in emptorem, et in heredem id quoque probari — 此句具有并列对比结构,即“quod in emptorem [probatur]”(在买受人身上所认可的规则)构成了后半部分不定式从句“et in heredem id quoque probari”(该规则在继承人身上也同样被认可)的逻辑基础。整体作为“suptilius est”(更为精密)的主语,表明将买受人的规则适用于继承人是一种更为严密的解释。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §41.2.13.pr-41.2.13.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:41.2.13.pr-41.2.13.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。