[PAULUS libro quinquagensimo quarto ad edictum. ] §41.2.1.prPossessio appellata est, ut et Labeo ait, a sedibus quasi positio, quia naturaliter tenetur ab eo qui ei insistit, quam Graeci κατοχήν dicunt.
[保罗,《告示评注》第五十四卷] 如拉贝奥所言,占有因源于“座”而被称为“配置”,因为它自然地被立于其上的人所保持,希腊人称之为κατοχήν。
§41.2.1.1Dominiumque rerum ex naturali possessione coepisse Nerua filius ait eiusque rei uestigium remanere in his, quae terra mari caeloque capiuntur: nam haec protinus eorum fiunt, qui primi possessionem eorum adprehenderint.
小内尔瓦认为,物的所有权源于自然的占有,这一痕迹保留在那些在陆地、海洋和天空捕获的物中:因为这些物立即归属于最先占有它们的人。
item bello capta et insula in mari enata et gemmae lapilli margaritae in litoribus inuentae eius fiunt, qui primus eorum possessionem nanctus est.
同样,在战争中捕获的物、海中升起的岛屿以及在海岸上发现的宝石、小石子和珍珠,也归属于最先取得其占有的人。
§41.2.1.2Apiscimur autem possessionem per nosmet ipsos.
然而,我们是通过我们自己来取得占有的。
§41.2.1.3Furiosus, et pupillus sine tutoris auctoritate, non potest incipere possidere, quia affectionem tenendi non habent, licet maxime corpore suo rem contingant, sicuti si quis dormienti aliquid in manu ponat.
精神失常者以及未经监护人同意的被监护人不能开始占有,因为他们没有保持的意图,即使他们实际上用身体接触了该物,就像有人把东西放在睡着的人手里一样。
sed pupillus tutore auctore incipiet possidere.
但是,被监护人在监护人同意下将开始占有。
Ofilius quidem et Nerua filius etiam sine tutoris auctoritate possidere incipere posse pupillum aiunt: eam enim rem facti, non iuris esse: quae sententia recipi potest, si eius aetatis sint, ut intellectum capiant.
奥菲里乌斯和小内尔瓦确实认为,即使未经监护人同意,被监护人也能够开始占有:因为这是一件关于事实而非法律的事;如果他们的年龄已经达到了具有理解力的程度,这一观点是可以被接受的。
§41.2.1.4Si uir uxori cedat possessione donationis causa, plerique putant possidere eam, quoniam res facti infirmari iure ciuili non potest: et quid attinet dicere non possidere mulierem, cum maritus, ubi noluit possidere, protinus amiserit possessionem?
如果丈夫因赠与而将占有让给妻子,大多数人认为她拥有占有,因为事实问题不能被市民法所废除:既然丈夫一不想占有就立即失去了占有,那么说妻子不占有又有何意义呢?
§41.2.1.5Item adquirimus possessionem per seruum aut filium, qui in potestate est, et quidem earum rerum, quas peculiariter tenent, etiam ignorantes, sicut Sabino et Cassio et Iuliano placuit, quia nostra uoluntate intellegantur possidere, qui eis peculium habere permiserimus.
同样,我们通过处于我们权力之下的奴隶或儿子取得占有,特别是对于他们作为特有财产持有的物,即使在我们不知情的情况下,正如萨比努斯、卡西乌斯和尤里安所赞同的那样,因为我们这些允许他们拥有特有财产的人,被理解为通过我们的意志使他们进行占有。
igitur ex causa peculiari et infans et furiosus adquirunt possessionem et usucapiunt, et heres, si hereditarius seruus emat.
因此,由于特有财产的原因,婴儿和精神失常者也能取得占有并进行时效取得,如果是遗产奴隶购买了物品,继承人也是如此。
§41.2.1.6Sed et per eum, quem bona fide possidemus, quamuis alienus sit uel liber, possessionem adquiremus.
而且,我们也可以通过我们善意占有的人取得占有,即使他是他人的奴隶或自由人。
si mala fide eum possideamus, non puto adquiri nobis possessionem per eum: sed nec uero domino aut sibi adquiret, qui ab alio possidetur.
如果我们恶意占有他,我认为我们不能通过他取得占有:但被他人占有的人,既不能为他真正的合伙人或主人取得占有,也不能为他自己取得占有。
§41.2.1.7Per communem sicut per proprium adquirimus, etiam singuli in solidum, si hoc agat seruus, ut uni adquirat, sicut in dominio adquirendo.
通过共有的奴隶,正如通过专有的奴隶一样,我们取得占有,如果该奴隶的行为是为了给其中一人取得,则共有者中每一个人甚至可以单独全部取得,就像在取得所有权时一样。
§41.2.1.8Per eum, in quo usum fructum habemus, possidere possumus, sicut ex operis suis adquirere nobis solet: nec ad rem pertinet, quod ipsum non possidemus: nam nec filium.
通过我们享有其用益权的人,我们能够进行占有,正如他通常通过自己的劳动为我们取得利益一样:我们不占有他本人这一事实与此无关,因为我们也不占有自己的儿子。
§41.2.1.9Ceterum et ille, per quem uolumus possidere, talis esse debet, ut habeat intellectum possidendi:
此外,我们希望通过其进行占有的那个人,也必须是具有占有意图的人。
§41.2.1.10Et ideo si furiosum seruum miseris, ut possideas, nequaquam uideris adprehendisse possessionem.
因此,如果你派遣一个精神失常的奴隶去占有,你绝不能被视为已经取得了占有。
§41.2.1.11Quod si impuberem miseris ad possidendum, incipies possidere, sicut pupillus, maxime tutore auctore, adquirit possessionem.
但如果你派遣一个未达适婚年龄的人去占有,你将开始占有,正如被监护人特别是在监护人同意下取得占有一样。
§41.2.1.12Nam per ancillam quin possis nancisci possessionem, non dubitatur.
因为通过女奴能够取得占有是毫无疑问的。
§41.2.1.13Pupillus per seruum siue puberem siue inpuberem adquirit possessionem, si tutore auctore iusserit eum ire in possessionem.
被监护人通过成年或未达适婚年龄的奴隶取得占有,只要他在监护人的同意下命令该奴隶去着手占有。