[ULPIANUS libro uicensimo septimo ad Sabinum. ] §40.7.6.prSi statulibera serua poenae facta sit et post damnationem statutae libertatis condicio exstiterit, quamuis ipsi statuliberae nihil proficiat, partui tamen proficere oportet, ut perinde liber nascatur, atque si mater damnata non esset.
[ULPIANUS libro uicensimo septimo ad Sabinum.]\n\n如果附条件解放女奴隶被判为刑罚奴隶,且在判决后所规定的自由条件成就,尽管这对于该女奴隶本人无任何益处,但仍应当对她的后代有益,以便使孩子出生时即为自由人,就像母亲未曾被判罪一样。
§40.7.6.1Quid tamen si qua conceperit in seruitute, deinde ab hostibus capta peperit ibi post existentem condicionem, an liberum pariat? et interim quidem quin seruus hostium sit, nequaquam dubium est: sed uerius est postliminio eum liberum fieri, quia, si mater in ciuitate esset, liber nasceretur.
\n\n然而,如果一个女奴隶在奴隶状态中怀孕,随后被敌人俘虏,并在那里于条件成就后分娩,她是否生下自由的孩子? 虽然在此期间毫无疑问他是敌人的奴隶,但更正确的观点是,他因归还权而成为自由人,因为如果母亲在城邦中,孩子出生时即为自由人。
§40.7.6.2Plane si apud hostes eum concepisset et post existentem condicionem edidisset, benignius dicetur competere ei postliminium et liberum eum esse.
\n\n显然,如果她在敌人那里怀了孕,并在条件成就后生下了他,更宽大的说法是,他享有归还权且他是自由人。
§40.7.6.3Statuliber parendo condicioni in persona emptoris peruenit ad libertatem: et sciendum hoc ad statuliberos omnis sexus pertinere.
\n\n附条件解放奴隶通过在买主身上履行条件而获得自由;应当知道,这适用于所有性别的附条件解放奴隶。
non solum autem si uenierit, haec condicio ad eum transit qui emit, uerum etiam ad omnes, quicumque quoquo iure dominium in statulibero nacti sunt.
而且,不仅在他被出卖时,该条件会转移给购买者,而且对于通过任何权利获得附条件解放奴隶所有权的任何人,该条件也会转移。
siue igitur legatus sit tibi ab herede statuliber siue adiudicatus siue usucaptus a te siue traditus uel aliquo iure tuus factus, sine dubio dicemus parere condicioni in persona tua posse.
因此,无论该附条件解放奴隶是由继承人遗赠给你、判归你、由你时效取得,还是交付给你,或通过某种权利成为你的财产,我们都毫无疑问地认为,他可以在你身上履行该条件。
sed et in herede emptoris idem dicitur.
但在买主的继承人身上,结论也是一样的。
§40.7.6.4Si filius familias heres sit institutus et statuliber filio dare iussus est et liber esse, siue filio siue patri dando peruenit ad libertatem, quia et ad patrem hereditatis emolumentum peruenit.
\n\n如果家子被指定为继承人,而附条件解放奴隶被命令给付儿子并获得自由,无论给付儿子还是父亲,他都获得自由,因为遗产的利益也归于父亲。
sed et si post mortem filii patri dederit quasi heredis heredi, liber erit: nam et si quis extraneo dare iussus sit et liber esse, deinde hic heredi heres extiterit, non quasi in extranei persona, sed quasi in heredis condicioni parebit.
而且,如果他在儿子死后给付父亲,如同给付继承人的继承人一样,他也将获得自由;因为如果某人被命令给付第三人并获得自由,随后该第三人成为继承人的继承人,他履行条件将不是如同在第三人身上,而是如同在继承人身上。
§40.7.6.5Statuliber decem dare iussus et liber esse, si quinque datis distractus sit, residua quinque emptori dabit.
\n\n被命令给付十个单位并获得自由的附条件解放奴隶,如果在给付五个单位后被转卖,他将把剩下的五个单位给付买主。
§40.7.6.6Si seruus tuus statuliberum emerit, tibi datur, quod heredibus dare iussus est.
\n\n如果你的奴隶买下了附条件解放奴隶,他被命令给付继承人们的份额,将被给付给你。
sed et si tuo seruo dederit, si modo is eum peculiari nomine emit neque ei tu peculium ademisti, puto liberum fore, scilicet ut eo modo tibi dedisse intellegatur, perinde atque si tua uoluntate cuiuis alii tuorum seruorum dedisset.
而且,如果他给付了你的奴隶,只要该奴隶是以特有财产的名义买下了他,且你没有剥夺他的特有财产,我认为他将获得自由,即在此种方式下被视为给付了你,就像根据你的意愿给付了你的任何其他奴隶一样。
§40.7.6.7Si quis non dare decem et liber esse, sed rationibus redditis liber esse iussus sit, an ad emptorem haec condicio transeat, uideamus.
\n\n如果某人不是被命令给付十个单位并获得自由,而是被命令提交账目报告并获得自由,让我们看看这一条件是否转移给买主。
et alias sciendum est eas demum condiciones ad emptorem transire, quae sunt in dando: ceterum hae, quae sunt in faciendo, non transeunt, ut puta si filium eius litteras edocuerit: hae enim personis eorum cohaerent, quibus adscribuntur.
此外,应当知道,只有那些属于“给付”的条件才会转移给买主;而属于“行为”的条件则不转移,例如教他的儿子读书写字;因为这些条件与被指定者的个人密切相关。
rationum autem reddendarum condicio, quod ad reliqua quidem attinet, in danda pecunia consistit, quod autem ad ipsa uolumina rationum tradenda percontandasque et examinandas rationes et in dispungendas atque excutiendas, factum habet.
而提交账目报告的条件,就其余余额而言,在于给付货币,但就交付账簿本身以及审查和检验账目、核对和清理账目而言,它具有行为的性质。
num quid ergo reliqua quidem et emptori dando perueniat ad libertatem, cetera in persona heredis consistant? puto igitur et ad emptorem reliquorum solutionem transmitti: sic fiet, ut diuidatur condicio: et ita Pomponius libro octauo ex Sabino scripsit.
那么,是否应当认为,通过将余额给付给买主,他就可以获得自由,而其他事项则留存在继承人身上呢? 因此,我认为余额的支付也转移给买主;这样,条件就被分割了;而蓬波尼乌斯在关于萨比努斯的第八卷中也是这样写的。