Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §40.7.4.pr-40.7.4.8

不可能条件、劳务期间计算与因公缺席

第 6475 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

探讨了奴隶获得自由的各项条件,包括继承人因公不在时的程序、不可能条件的无效性,以及在考虑疾病、逃亡或诉讼等情况下服务期间的计算方式。

[PAULUS libro quinto ad Sabinum. ] §40.7.4.prCum heres rei publicae causa abesset et pecuniam statuliber haberet: uel exspectari eum debere, donec redeat is cui dare debet, uel deponere in aedem pecuniam consignatam oportet, quo subsecuto statim ad libertatem peruenit.
[PAULUS libro quinto ad Sabinum.] 当继承人因公出在国而附条件解放奴隶拥有货币时:要么应当等待他,直到他——即奴隶应当给付的对象——返回,要么必须将封存的货币寄存在神庙中,一旦此举完成,奴隶便立即获得自由。
§40.7.4.1Non est statuliber, cui libertas in tam longum tempus collata est, ut eo tempore is qui manumissus est uiuere non possit: aut si tam difficilem, immo paene inpossibilem condicionem adiecerit, ut aliunde ea libertas optingere non possit, ueluti si heredi milies dedisset aut cum moreretur, liberum esse iussisset: sic enim libertas inutiliter datur, et ita Iulianus scribit, quia nec animus dandae libertatis est.
如果给某人赋予自由的时间被推迟得如此之长,以至于在那个时候被释放的人不可能还活着,他就不是附条件解放奴隶;或者如果[遗嘱人]附加了如此困难、甚至几乎不可能的条件,以至于无法从其他途径获得该自由,例如如果他命令[奴隶]给付继承人一亿[塞斯特斯],或者在[奴隶]将死时才命令他获得自由:因为这样赋予自由是无效的,尤里安也这样写道,因为这里甚至没有赋予自由的意图。
§40.7.4.2Seruire Titio anno et liber esse iussus Titio mortuo non statim liber fiet, sed cum annus transierit, quod uidetur non tantum sub condicione, sed etiam ex tempore data libertas: etenim absurdum est maturius eum liberum fieri, cum condicionem non implet, quam futurus foret, si eam expleret.
被命令为提修斯服务一年并获得自由的奴隶,在提修斯死后不会立即获得自由,而是在一年届满时获得自由,因为自由似乎不仅是在条件之下,而且也是从特定期限起被赋予的:因为确实,当他不履行条件时,比他履行条件时本应获得自由的时间更早获得自由,这是荒谬的。
§40.7.4.3Si duobus decem datis liber esse iussus sit et unus quinque accipere noluerit, melius est dicere posse eum eadem quinque alteri offerentem ad libertatem peruenire.
如果奴隶被命令在给付两人十个单位后获得自由,而其中一人拒绝接受五个单位,那么更好的说法是,他可以通过向另一人提供这相同的五个单位来获得自由。
§40.7.4.4'Stichus si Titio per triennium seruierit uel si illi centum operas dederit, liber esto'.
“如果斯蒂克斯为提修斯服务三年,或者如果他向其提供了百日劳役,他即为自由。
constat hoc modo libertatem utiliter dari posse: nam et alienus seruus seruire nobis potest, sicuti liber, et multo magis operas dare: nisi testator seruitutis appellatione dominium magis quam operam intellexit.
” 显而易见,以此种方式赋予自由是有效的;因为即使是他人的奴隶也能像自由人一样为我们服务,更不用说提供劳役了,除非遗嘱人通过“服务”这一称呼,更想表达的是所有权而非劳役。
ideoque si prohibet heres Titio seruire, peruenit ad libertatem.
因此,如果继承人禁止他向提修斯服务,他将获得自由。
§40.7.4.5'Stichus si heredi meo anno seruierit, liber esto': quaerendum est, annus quomodo accipi debeat, an qui ex continuis diebus trecentis sexaginta quinque constet an quibus libet.
“如果斯蒂克斯为我的继承人服务一年,他即为自由。 ” 必须探讨,这一年应当如何理解,是由连续的三百六十五天构成,还是由任何[凑齐的]日子构成。
sed superius magis intellegendum Pomponius scribit.
但蓬波尼乌斯写道,应当理解为前者。
sed et si quibusdam diebus aut ualetudo aut alia iusta causa impedimento fuerit, quo minus seruiat, et hi anno imputandi sunt: seruire enim nobis intelleguntur etiam hi, quos curamus aegros, qui cupientes seruire propter aduersam ualetudinem impediuntur.
但是,即使在某些日子里,因健康状况或其他正当原因而妨碍了其服务,这些日子也应当算入这一年:因为即使是那些我们照料的病患者,他们渴望服务但因健康恶化而受阻,也被理解为在为我们服务。
§40.7.4.6Item si decem heredi dare iussus fuerit, heres etiam per partes accipere fauore libertatis cogendus est.
同样,如果奴隶被命令给付继承人十个单位,出于对自由的赞同,继承人即使是分批接受也必须被强迫。
§40.7.4.7Ita liber esse iussus 'si Titius Capitolium ascenderit': si Titius nolit ascendere, impedietur libertas.
以此种方式被命令获得自由:“如果提修斯登上卡皮托林山”:如果提修斯不愿登上,自由将受阻。
idemque iuris est in similibus causis et condicionibus.
在类似的案件和条件中,法律也是相同的。
§40.7.4.8Item Cassius ait ei, qui seruire iussus est anno, illud tempus, quo in fuga sit uel in controuersia pro libertate, non procedere.
同样,卡西乌斯说,对于被命令服务一年的人,他在逃亡中或在争取自由的诉讼中的那段时间,并不算入期限。

词汇与语法注释

  1. §40.7.4.prexspectari eum debere — 在不对称的句式结构(“uel ... debere, uel ... oportet”)中,宾格代词“eum”指代继承人(“heres”),并作为被动不定式“exspectari”的逻辑主语(“他[继承人]应当被[奴隶]等待”)。
  2. §40.7.4.5superius — 中性比较级代词,用作名词,指代前述间接疑问句中两个选项中的“前者”(即由连续的三百六十五天构成的期间)。
  3. §40.7.4.5hi anno imputandi sunt — 主语“hi”(阳性复数)指代前文的“quibusdam diebus”(夺格),即“那些[未能服务的]日子”。由于拉丁语中“dies”(天、日子)通常为阳性名词,因此指示代词也采用阳性复数形式。
  4. §40.7.4.8non procedere — 动词“procedere”在此处表示时间“流逝”或“进行”,构成了转述卡西乌斯观点(“Cassius ait”)的“宾格加不定式”结构的一部分。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §40.7.4.pr-40.7.4.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:40.7.4.pr-40.7.4.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。