[IDEM libro uicensimo primo quaestionum. ] §40.7.34.prSeruus si heredi decem dederit, liber esse iussus est: statuliberum heres eum manumisit ac postea defunctus est.
[同上,自《问题集》第二十一卷]若奴隶被命令,如果向继承人给付十个单位,则获得自由:继承人解放了该条件释放奴隶,随后死亡。
heredis pecunia danda non est: quod enim placuit heredis heredi dari oportere, tunc memineris locum habere, cum prior heres dominus accepturus pecuniam fuit.
则不须向继承人的[继承人]给付该笔钱。 因为你必须记住,“应当给付给继承人的继承人”这一规则,只有在第一继承人作为所有权人将要接受该笔钱时才适用。
quae causa facit ambulatoriam, ut ita dixerim, condicionem: duae sunt enim causae, per quas in primi heredis persona condicio impletur, dominii ratio, item personae demonstratio: prior causa transit in omnem successorem, ad quem peruenerit statuliber per dominii translati continuationem, sequens personae dumtaxat eius, qui demonstratus est, adhaeret.
正是这个原因使得条件具有了,可以说,流动性。 因为在第一继承人的人格中使条件成就的依据有两个:所有权的关系,以及特定人的指定。 前一个依据通过所有权转移的持续,转移给该条件释放奴隷所到达的每一个继受人;后一个依据则仅附着于被指定之人的身上。
§40.7.34.1Imperator Antoninus rescripsit iussum rationes reddere et liberum esse, si heres causabitur accipere rationes, nihilo minus liberum fore.
安东尼努斯皇帝曾答复,对于被命令报告账目并获得自由的奴隶,如果继承人以各种借口拒绝接受账目,该奴隶仍将获得自由。
quod rescriptum ita accipi debet, ut, si reliqua non trahat, liber sit: quod si trahat, ita demum, si obtulit eam quantitatem, quae refundi debuit ex fide ueritatis: non enim libertati sufficit heredem in mora fuisse, si non id fiat per statuliberum, quod remota mora libertati aditum daret.
该答复应当如此理解:如果他没有拖欠任何未结余款,他即获得自由;但如果他有所拖欠,则只有在他提供了根据诚信之真实性应当退还的数额时,他才[获得自由]。 因为,如果在条件释放奴隶这一方,没有履行那件一旦消除迟延即能打开自由之门的事,那么仅仅继承人处于迟延之中,并不足以使奴隶获得自由。
quid enim si ita manumissum 'Dama si in Hispaniam profectus anno proximo fructus coegerit, liber esto ' Romae retineat heres neque proficisci patiatur? numquid dicturi sumus statim ante fructus coactos liberum fore? nam et cum Romae stipulatio concipitur ita 'centum in Hispania dare spondes?', inesse tempus stipulationi, quo possit in Hispaniam peruenire, nec ante iure agi placuit.
因为,如果继承人将以下述方式被解放的奴隶“如果达马前往西班牙并在明年收集了果实,他即获得自由”留置在罗马,而不允许其出发,将会如何? 我们难道会说他在收集果实之前就立刻获得自由吗? 因为即使在罗马缔结如下口头契约:“你承诺在西班牙给付一百吗? ”,人们也公认该契约中包含了他能够到达西班牙所需的时间,在此之前不得提起法律诉讼。
sed si heres acceptis rationibus et reliquis computatis donare se ea statulibero non habenti quod inferat proscribat aut etiam litteris ad eum missis palam faciat, condicio libertatis impleta uidebitur.
但是,如果继承人在接受了账目并计算了未结余款后,向无力偿还的条件释放奴隶公告免除该笔款项,或者甚至通过向其发送信件公开表示此意,自由的条件将被视为已成就。
quid ergo, si neget se reliqua traxisse atque ideo, quia per heredem steterit, ut accipiat rationes, liberum factum, heres autem neque se fecisse moram et reliqua debere statuliberum contendat? apud eum qui de libertate cognoscit, an condicio sit impleta, constabit: cuius officio continebitur de mora considerare nec minus computare rationes et, si reliqua trahi compererit, non esse liberum pronuntiare.
那么,如果奴隶否认自己拖欠未结余款,并主张因为继承人的原因导致其未能接受账目,从而自己已获得自由,而继承人则抗辩称自己并未制造迟延,且条件释放奴隶欠付未结余款,将会如何? 在审理自由案件的裁判官面前,条件是否成就将会查明。 其职责将包括考虑迟延问题,同样也要计算账目,并且如果发现拖欠了未结余款,则判决奴隶不获得自由。
sed si numquam negauit reliqua debere, cum autem conueniret heredem et rationes offerret, professus sit refusurum, quidquid in reliquis esse constiterit et eius pecuniae reum numerare paratum idoneum obtulit et heres in mora fuit: sententia pro libertate dicetur.
但是,如果奴隶从未否认自己欠付未结余款,且在会见继承人并提供账目时,声明将退还任何确定为未结余款的数额,并提供了准备好支付该笔钱的合格保证人,而继承人处于迟延之中,则将做出有利于自由的判决。