Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §40.7.20.pr-40.7.20.6

阻碍支付情形下条件付自由奴隶的释放效力

第 6491 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本章处理关于条件付自由奴隶(statuliber)履行条件的法律判定,阐明在继承人阻碍支付、支付对象死亡等情形下自由的效力与遗赠的关系,以及履行条件时所需合理时间的认定。

[PAULUS libro sexto decimo ad Plautium. ] §40.7.20.prSi peculium seruo legatum sit, qui iussus est alii dare decem et sic liber esse, et heres eum prohibuerit dare, deinde manumissus peculium petat ex causa legati, an per doli exceptionem eam summam, quam daturus esset, deducere heres possit, ut ipsi prosit, non manumisso, quod ea pecunia data non est? an uero indignus sit heres, qui contra uoluntatem defuncti fecit, eam pecuniam lucrari? et cum seruo nihil absit et libertas ei competit, inuidiosum est heredem fraudari.
如果特有财产被遗赠给一个已被命令向他人支付十个单位并因此获得自由的奴隶,而继承人阻止了他支付,随后,该被解放的奴隶以遗赠为由请求特有财产,继承人是否能通过恶意抗辩扣除该奴隶本将支付的金额,以便由于该笔钱未被支付,其利益归于继承人自身而非该被解放的奴隶? 抑或,违反被继承人意愿的继承人是否有失资格获得这笔钱? 而且由于奴隶并无任何损失,且自由归属于他,若继承人被剥夺该笔款项则是显失公平的。
§40.7.20.1De illo quaeritur, si inuito herede det aut nesciente, an faciat nummos accipientis.
对此有疑问:如果他在继承人反对或不知情的情况下支付,他是否使这些硬币成为接受者的财产?
et Iulianus uere existimat ex hac causa concessam uideri statuliberis alienationem nummorum etiam inuito herede et ideo facere eos accipientis pecuniam.
尤里安正确地认为,基于此原因,即使违背继承人的意愿,也应当认为条件付自由奴隶被授予了转让硬币的权力,因此他们使这些钱成为接受者的财产。
§40.7.20.2Quod si heredi dare iussus est decem et eam summam heres debeat seruo: si uelit seruus eam pecuniam compensare, erit liber.
但如果他被命令向继承人支付十个单位,而继承人欠奴隶同等金额:如果奴隶希望抵销这笔钱,他将获得自由。
§40.7.20.3Is, cui seruus pecuniam dare iussus est ut liber esset, decessit.
奴隶被命令向其支付金钱以获得自由的那个人已经去世。
Sabinus, si decem habuisset parata, liberum fore, quia non staret per eum, quo minus daret.
萨宾认为,如果该奴隶已经准备好了十个单位,他将获得自由,因为不进行支付并非由于他的原因。
Iulianus autem ait fauore libertatis constituto iure hunc ad libertatem peruenturum, etiamsi postea habere coeperit decem.
然而尤里安说,根据基于对自由的优待而确立的法律,即使他在此之后才开始拥有十个单位,他也将获得自由。
adeo autem constituto potius iure quam ex testamento ad libertatem peruenit, ut, si eidem et legatum sit, mortuo eo cui dare iussus est ad libertatem quidem perueniet, non autem et legatum habiturus est: idque et Iulianus putat, ut in hoc ceteris legatariis similis sit.
而且,他凭借确立的法律而非根据遗言获得自由,其程度甚至达到:如果该同一奴隶也被给予了遗赠,当他被命令向其支付的人去世时,他虽然会获得自由,但不能同时拥有该遗赠;尤里安也这样认为,因此在这方面他与其他受遗赠人相似。
diuersa causa est eius, quem heres prohibet condicioni parere: hic enim ex testamento ad libertatem peruenit.
继承人阻止其履行条件者的情形则不同:因为此人是根据遗言获得自由的。
§40.7.20.4Heredi autem iussum dare etiam heredis heredi dare posse diuus Hadrianus rescripsit: et si hoc sensit testator, etiam in legatario idem dicendum est.
此外,神君哈德良在敕答中写道,被命令向继承人支付的,也可以向继承人的继承人支付;如果遗言人有此意图,在受遗赠人的情况下也应当这样说。
§40.7.20.5Quaedam condiciones natura sui nec possunt eodem tempore impleri, sed necessariam habent temporis diuisionem, uelut cum decem operarum iussus est dare, quia operae per singulos dies dantur.
某些条件因其自身性质无法在同一时间履行,而是具有必然的时间划分,例如当被命令提供十天劳务时,因为劳务是逐日提供的。
igitur et si singulos aureos det statuliber, potest dici eum implesse condicionem.
因此,即使条件付自由奴隶逐个支付金币,也可以说他已经履行了条件。
alia causa est operarum, quia hae necessario singulae edendae sunt.
劳务的情形则不同,因为这些劳务必然需要逐个提供。
sed et si heres accipere uoluerit, non statim liber erit, sed cum tempus transierit, per quod operarum quantitas consummatur.
但即使继承人愿意接受,他也不会立即获得自由,而是要等到完成该劳务数量的时间过去之后。
idem dicendum est, si iussum Capuam ire et liberum esse heres prohibeat ire: tunc enim erit liber, cum peruenire Capuam potuisset: inesse enim uidetur tempus tam operarum praestationi quam itineri.
在被命令前往卡普阿并获得自由,而继承人阻止其前往的情况下,也应当这样说:因为他将在本来能够到达卡普阿的时候获得自由;因为时间的要素似乎既包含在劳务的提供中,也包含在旅程中。
§40.7.20.6Si ita quis acceperit libertatem 'Stichus, si heres eum non manumiserit, liber esto', poterit ab herede manumitti: non contra uoluntatem testatoris adimitur ei libertus.
如果有人以这种方式获得自由:“斯提克斯,如果继承人未解放他,他应当自由”,他可以被继承人解放;这并没有违背遗言人的意愿而夺走继承人的解放奴隶。
sed non tam continuum tempus exigendum est, ut praecipitari cogatur heres uel ex peregrinatione celerius reuerti ad manumittendum uel administrationem rerum necessariarum intermittere, nec rursus tam longum, ut, quamdiu uiuat, protrahatur manumissio, sed modicum, quo primum possit sine magno incommodo suo heres manumittere.
但不应当要求如此紧迫的时间,以至于继承人被迫匆忙行事,或为了解放他而必须从国外旅行中更快返回,或中断对必要事务的管理;也不应当相反地如此之长,以至于只要继承人生存,解放就被无限拖延,而应当是一个适度的时间,在此期间,继承人首先可以在没有对自己造成重大不便的情况下进行解放。
quod si tempus adiectum fuerit, illud spectabitur.
但如果附加了具体的时间,则应看该时间。

词汇与语法注释

  1. §40.7.20.1faciat nummos accipientis — 这里的 `facere` 与属格连用,意为“使某物成为某人的财产”。`accipientis`(现在分词的单数属格)在此充当所有格属格,表示“使硬币成为接受者的财产”。
  2. §40.7.20.3non staret per eum, quo minus daret — 这是惯用语 `stat per aliquem, quo minus + 虚拟语气`(因为某人的原因而未能……,某人阻止……)的过去次时态(未完成过去虚拟语气)。伴随否定词 `non`,意为“并非由于他(奴隶)的原因而未能支付”(即未支付的原因不在于奴隶)。
  3. §40.7.20.6ei — 这是与表示夺取、剥夺的动词 `adimo` 连用的“分离与格”(`dativus separationis`),译为“从他(继承人)那里”。它指示了被剥夺的对象。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §40.7.20.pr-40.7.20.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:40.7.20.pr-40.7.20.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。