[POMPONIUS libro septimo ex Plautio. ] §40.7.21.prLabeo libro posteriorum ita refert: 'Calenus dispensator meus, si rationes diligenter tractasse uidebitur, liber esto sua 'que omnia et centum habeto'.
[蓬波尼乌斯,《普劳提乌斯注》第7卷] 拉贝奥在其《遗稿集》中记述如下:“我的管家卡莱努斯,如果他被认为认真地处理了账目,他应当获得自由,并拥有他自己的一切和一百个单位。
diligentiam desiderare eam debemus, quae domino, non quae seruo fuerit utilis.
”我们应当要求的是那种对主人有用,而非对奴隶有用的认真。
erit autem ei diligentiae coniuncta fides bona non solum in rationibus ordinandis, sed etiam in reliquo reddendo.
此外,在这种认真中,不仅在整理账目方面,而且在归还余款方面,都必须结合诚信。
et quod ita scriptum est 'uidebitur', pro hoc accipi debet 'uideri poterit': sic et uerba legis duodecim tabularum ueteres interpretati sunt 'si aqua pluuia nocet', id est 'si nocere poterit'.
而如此写道的“他将被认为”,应当被理解为“他将能够被认为”:古人也是这样解释十二铜表法中的词句“如果雨水造成损害”,即“如果它能够造成损害”。
et si quaereretur, cui eam diligentiam probari oporteat, heredum arbitratum uiri boni more agentium sequi debebimus, ueluti si is, qui certam pecuniam dedisset, liber esse iussus est, non adscripto eo, cui si dedisset, eo modo poterit liber esse, quo posset, si ita fuisset scriptum 'si heredi dedisset'.
如果有人问,这种认真应当向谁证明,我们将必须遵循以善良人方式行事的继承人们的裁决;这就像如果一个被命令在支付一定金钱后获得自由的人,并未写明他应当向谁支付,他将能够以同样的方式获得自由,就如同如果写着“如果他已向继承人支付”时他所能做到的那样。
§40.7.21.1Pactumeius Clemens aiebat, si ita sit fideicommissum relictum 'cui eorum uoles, rogo restituas', si nullum elegisset cui restitueret, omnibus deberi imperatorem Antoninum constituisse.
帕克图梅乌斯·克莱门斯曾说,如果遗言信托是这样留下的:“我请求你将其归还给他们中你所希望的人”,如果他没有选择任何可以归还的对象,安东尼努斯皇帝已规定,应向所有人履行。