[MARCIANUS libro quarto regularum. ] §40.5.53.prSi quis rogatus ancillam manumittere moram fecerit, si interea enixa fuerit, constitutum est huiusmodi partum liberum nasci et quidem ingenuum.
[马尔奇安《规则集》第四卷] 如果被请求解放女奴的人迟延履行,而在其间该女奴分娩,则已确立的规则是:此类所生子女出生即为自由人,而且确实是自由出身。
sed sunt constitutiones, quibus cauetur statim ex quo libertas deberi coeperit ingenuum nasci: et hoc magis est sine dubio sequendum, quatenus libertas non priuata, sed publica res est, ut ultro is qui eam debet offerre debeat.
但也有宪令规定,自自由开始应当被给付之时起,所生子女即为自由出身;毫无疑问,这一观点更应予以遵循,因为自由不是私事,而是公事,以至于负有此给付义务的人应当主动提供它。
sed si nondum debita libertate fideicommissa ancilla peperit, studio tamen heredis fuerit effectum, ut nondum libertas deberetur, ueluti quod tardius adit hereditatem, ut qui nati sint ex ancilla serui eius fiant, placet manumittendos, sed tradi matri oportere, ut ab ea manumitterentur et liberti potius matris fiant: nam quos indignus est heres seruos habere, ne quidem libertos habebit.
但是,如果受信托女奴在自由尚未应当给付时分娩,但由于继承人的刻意拖延——例如他迟迟不接受继承,导致自由尚未应当给付,以便使女奴所生子女成为他的奴隶——则普遍认为他们应当被解放,但应该被交付给母亲,由母亲解放他们,从而使他们成为母亲的解放自由人;因为,继承人不配拥有其作为奴隶的人,他也绝不能拥有他们作为解放自由人。