[POMPONIUS libro undecimo epistularum.
[蓬波尼乌斯,引自《书信集》第十一卷。
] §40.4.61.prScio quosdam efficere uolentes, ne serui sui umquam ad libertatem perueniant, hactenus scribere solitos: 'Stichus cum moretur, liber esto'.
] 我知道某些人为了确保自己的奴隶永远无法获得自由,习惯于写下这样的条款:“当斯蒂克斯濒死时,他应当获得自由。
sed et Iulianus ait libertatem, quae in ultimum uitae tempus conferatur, nullius momenti esse, cum testator impediendae magis quam dandae libertatis gratia ita scripsisse intellegitur.
”但尤里安也认为,被推迟到生命最后一刻的自由是无效的,因为立遗嘱人被理解为是为了阻碍而非赋予自由才这样写的。
et ideo etiam si ita sit scriptum: 'Stichus si in Capitolium non ascenderit, liber esto', nullius momenti hoc esse, si apparet in ultimum uitae tempus conferri libertatem testatorem uoluisse, nec Mucianae cautioni locum esse.
因此,即使写着:“如果斯蒂克斯没有登上卡皮托林山,他应当获得自由”,如果显而易见立遗嘱人是希望将自由推迟到生命的最后一刻,这同样是无效的,并且没有适用穆修斯担保的余地。
§40.4.61.1Et si ita in testamento scriptum fuerit 'Stichus, si Capuam ierit, liber esto', aliter liberum non esse, quam si Capuam ierit.
又如果遗嘱中写道:“如果斯蒂克斯去了卡普阿,他应当获得自由”,那么除非他去了卡普阿,否则他不能通过其他方式获得自由。
§40.4.61.2Hoc amplius Octauenus aiebat, si quis in testamento sub qualibet condicione libertate seruo data ita scripsisset 'ante condicionem nolo eum ab herede liberum fieri', nihil ualere hanc adiectionem.
此外,奥克塔维努斯曾说,如果有人在遗嘱中,在任何条件之下给予奴隶自由之后,又写道:“在条件成就之前,我不希望他被继承人释放”,这一附加条款是完全无效的。