[IDEM libro quinquagensimo quinto ad edictum.
[同上,《告示评注》第五十五卷。
] §40.12.8.prCognitio de liberali causa usufructuario datur, etiamsi dominus quoque uelit, hoc est qui se dominum dicit, mouere status controuersiam.
] 关于自由诉讼的审理也授予用益物权人,即使自称是主人的人(即主人)也希望提起关于身份的争议。
§40.12.8.1Si plures sibi dominium serui uindicant dicentes esse communem, ad eundem iudicem mittendi erunt: et ita senatus censuit.
如果数人声称某奴隶是共有的,并为自己主张该奴隶的所有权,他们应当被送交同一审判官;元老院也作出了这样的决议。
ceterum si unusquisque suum esse in solidum, non in partem dicat, cessat senatus consultum: neque enim timor est, ne uarie iudicetur, cum unusquisque solidum dominium sibi uindicet.
然而,如果每个人都声称该奴隶全部属于自己,而不是部分属于自己,则元老院决议不再适用;因为既然每个人都为自己主张全部所有权,就没有发生判决各异的担忧。
§40.12.8.2Sed et si alter usum fructum totum, alter proprietatem serui uindicet, item si alter dominium, alter pigneratum sibi dicat, idem iudex erit: et parui refert, ab eodem an ab alio ei pigneri datus sit.
但是,如果一人主张全部用益权,另一人主张奴隶的所有权,同样,如果一人主张所有权,另一人声称该奴隶已向其质押,也将由同一审判官审理;而且该奴隶是由同一人还是由他人向其质押,关系不大。