[ULPIANUS libro quinquagensimo quarto ad edictum.
[乌尔比安,《告示评注》第五十四卷。
] §40.12.7.prLiberis etiam hominibus, maxime si maiores uiginti annis uenum se dari passi sunt uel in seruitutem qua ratione deduci, nihil obest, quo minus possint in libertatem proclamare, nisi forte se uenum dari passi sunt, ut participauerint pretium.
] 即使对于自由人,尤其是如果他们已年满二十岁,容许自己被卖或以任何方式被带入奴役状态,也完全不妨碍他们宣告自由,除非他们是出于分享价金的目的而容许自己被卖。
§40.12.7.1Si quis minor uiginti annis ad partiendum pretium uenum se dari passus est, nihil ei hoc post uiginti annos nocebit.
如果未满二十岁的人为了分享价金而容许自己被卖,这在二十岁之后对他没有任何危害。
sed si ante quidem se uenum dedit, post uicensimum autem annum pretium partitus est, poterit ei libertas dene gari.
但是,如果他确实在二十岁之前出卖了自己,但在二十岁之后分享了价金,则可以拒绝给予他自由。
§40.12.7.2Si quis sciens liberum emerit, non denegatur uendito in libertatem proclamatio aduersus eum qui eum comparauit, cuiusque sit aetatis qui emptus est, idcirco quia non est uenia dignus qui emit, etiamsi scientem prudentemque se liberum emerit.
如果有人在明知是自由人的情况下购买了其,无论被购买者年龄几何,都不拒绝被卖者针对购买其的人提起自由宣告之诉,因为购买者不配获得宽恕,即使他在购买时明知对方也知晓并意识到自己是自由人。
sed enim si postea alius eum emerit ab hoc, qui sciuit, ignorans, deneganda est ei libertas.
然而,如果此后另一个不知情的人从这个知情的人那里购买了其,则应当对被卖者拒绝给予自由。
§40.12.7.3Si duo simul emerint partes, alter sciens, alter ignorans, uidendum erit, numquid is qui scit non debeat nocere ignoranti: quod quidem magis est.
如果两个人同时购买了份额,一人知情,另一人不知情,则必须考虑知情者是否不应当损害不知情者的利益:事实确实更是如此。
sed enim illa erit quaestio, partem solam habebit is qui ignorauit an totum? et quid dicemus de alia parte? an ad eum qui scit pertineat? sed ille indignus est quid habere, quia sciens emerit.
但接下来的问题是,不知情者是仅拥有其份额还是拥有全部? 对于另一份额我们又该怎么说? 它是否属于知情者? 但知情者不配拥有任何东西,因为他是明知而购买的。
rursum qui ignorauit, non potest maiorem partem dominii habere quam emit: euenit igitur, ut ei prosit qui eum comparauit sciens, quod alius ignorauit.
另一方面,不知情者不能拥有比他购买的更大份额的所有权:因此结果是,另一人不知情的事实,反倒使明知而购买的人获益。
§40.12.7.4Sunt et aliae causae, ex quibus in libertatem proclamatio denegatur, ueluti si quis ex eo testamento liber esse dicatur, quod testamentum aperiri praetor uetat, quia testator a familia necatus esse dicatur: cum enim in eo sit iste, ut supplicio forte sit adficiendus, non debet liberale iudicium ei concedi.
还有其他原因会导致自由宣告之诉被拒绝,例如,如果有人根据一份遗言声称自己是自由人,而裁判官因立遗言者据称被其家奴杀害而禁止开启该遗言:因为既然此人可能处于将被处以极刑的境地,就不应当向其授予自由诉讼。
sed et si data fuerit, quia dubitatur, utrum nocens sit an innocens, differtur liberale iudicium, donec constet de morte eius, qui necatus est: apparebit enim, utrum supplicio adficiendus sit an non.
但即使已经授予,由于对其是有罪还是无罪存在疑问,关于自由的诉讼也会被推迟,直到被杀害者的死亡情况被查明:因为届时他是否应受处罚将会变得明朗。
§40.12.7.5Si quis ex seruitute in libertatem proclamat, petitoris partes sustinet: si uero ex libertate in seruitutem petatur, is partes actoris sustinet qui seruum suum dicit.
如果有人从奴役状态中宣告自由,他承担原告的角色;但如果是从自由状态中被请求归入奴役,则声声其是自己奴隶的人承担原告的角色。
igitur cum de hoc incertum est, ut possit iudicium ordinem accipere, hoc ante apud eum, qui de libertate cogniturus est, uisceptatur, utrum ex libertate in seruitutem aut contra agatur.
因此,当对此不确定时,为了使诉讼能够进入正常程序,首先要在负责审理自由事务的人面前预先审理,究竟是从自由到奴役还是相反的诉讼。
et si forte apparuerit cum, qui de libertate sua litigat, in libertate sine dolo malo fuisse, is qui se dominum dicit actoris partes sustinebit et necesse habebit seruum suum probare: quod si pronuntiatum fuerit eo tempore, quo lis praeparabatur, in libertate eum non fuisse aut dolo malo fuisse, ipse qui de sua libertate litigat debet se liberum probare.
如果碰巧表明争论自己自由的人是在无恶意的情况下处于自由状态,则自称主人的人将承担原告的角色,并有必要证明其是自己的奴隶;但如果在准备诉讼的阶段判定其当时不处于自由状态或具有恶意,则争论自己自由的人必须自己证明自己是自由的。